PL 168, col. 963
Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
Logica, quae tres partes philosophiae sunt. Porro ejus intentio talis est. Expertus in semetipso vir sanctus
multos fore in hoc saeculo justos, quibus sic eveniret, tanquam iniquorum essent operum sicut econtra multi
sunt injusti, quibus ita evenit, tanquam bonorum sint operum, volensque ipse, imo Deus, qui illum tentari
permisit, temeraria nimis hominum judicia compescere, qui merita hominis solent ex prosperitate vel adversitate
ejus pensare, Scripturam hanc edidit valde utilem, cunctis exsulantibus in hoc mundo civibus coeli, qua
instruerentur nequaquam peccatum hominis ex quantitate pensare flagelli, quod iniquum est cum ethnicorum
quoque aliquis dicat:
--Careat successibus opto,
Quisquis ab eventu facta probanda putat.
Ea temeritate ducti amici ejus, non sunt rectum coram Domino locuti. Itaque dicturus mala quae pertulit,
bona ipsius merita Domino quoque teste collaudata praemittens, incipit sic: « Vir erat in terra Hus, nomine
Job. Eratque vir ille simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo.
»
SUPER JOB COMMENTARIUS.
428 CAP. I.
VERS 1.-- « Vir erat in terra Hus. »
Idcirco sanctus vir ubi habitaverit dicitur, videlicet
in terra Hus, quae terra gentilium est, ut hoc laudibus
ejus proficiat, quod juxta praeconium Sponsi:
« Lilium inter spinas [(Cant. II)] , » id est bonus inter
malos fuit. Qui quoniam singulariter cum diabolo
fuerat certaturus quasi ante arenae spectaculum sacrae
textus Historiae membra fortis athletae, id est, quatuor
principales mentis virtutes describit dicens:
« Eratque vir ille simplex, » et caetera. Nam in eo
quod dicitur: « Simplex, » prudentia quoque intelligenda
est, videlicet, quia sanctorum simplicitas sine
prudentia non est, juxta quod Veritas praecipiens,
« Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices
sicut columbae [(Matth. X)] . » In eo ergo, ut
dictum est, quod simplex dicitur, prudentia, in eo
quod rectus, fortitudo, in eo quod timens Deum,
justitia, in eo quod recedens a malo, temperantia designatur.
Post bona haec interiora ordinate subduntur
exteriora.
VERS. 2.-- « Natique sunt ei septem filii, et tres filiae. »
Ac si diceret: Et quod magnum est, supradictas
virtutes habuit in fecunditate prolis. Saepe
enim cor parentis ad avaritiam allicit fecunditas
prolis. Amplius autem et hoc quod sequitur:
VERS 3.-- « Et fuit possessio ejus septem millia
ovium. » Ejusdem proficit laudibus, ut consideres
quantae sanctitatis vir fuerit, quem nec tot haeredum
affectus ad avaritiam inclinavit, quique ad tam
sedula Dei obsequia, et sic occupatus, vacavit. De
quo constat quod cuncta haec sine amore possederit,
quia sine dolore amisit. Eratque vir ille, scilicet
tam justus, magnus, idest dives inter omnes Orientales.
Quos quis ignorat esse praedivites? Ac si
aperte diceretur: Ditior fuit divitibus. Et vir ille,
id est, talis, tam magnus, hoc modo filiis suis, etiam
cum corpore absens esset, sollicitudine praesens
aderat.
VERS. 4.-- « Filii ejus, » quod magnum est in
magna substantia multum concordes, « ibant et faciebant »
id est, ire et facere consuetudinem habebant