PL 168, col. 975

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

inquam, id est mysteria fidei contemplantes,
haereticus impugnando dissipat. Nomine quoque
locorum de quibus conveniunt, scilicet Theman, id
est Auster; Sui, id est loquens; Naama, id est decor,
ad idem respiciunt, videlicet, quia sunt haeretici
calidi ut Auster, scilicet ad rixam calentes, sunt et
elate eloquentes, sunt et decori, scilicet superfluo
nitore eloquii. « Condixerant enim » sibi, videlicet
quia concorditer adversus Ecclesiam sentiunt, licet
inter se discordes sint, « ut pariter venientes, » id
est in falsitate sibi concordantes, « visitarent eum et
consolarentur, » videlicet quia dum sanctam Ecclesiam
docere desiderant, ad eam quasi consolantes
appropinquant. » « Cumque elevassent procul oculos
suos, » videlicet, quia in imo sunt qui terrena sapiunt,

« non cognoverunt eum, » id est Ecclesiam in
vulneribus positam pro spe futurorum non cognoscunt,
quia praesentia ipsi pro magno appetunt.
« Scissisque vestibus, » id est sequaces suos in
multis scindentes partibus, « sparserunt pulverem, »
id est terrenam intelligentiam, « super capita sua, »
id est super corda sua in coelum, id est contra supernae
locutionis praeceptum. « Sederuntque cum eo
in terra, » quia videlicet quasi infirmanti sanctae
Ecclesiae se condescendere simulant, « septem diebus, »
id est in cunctis in quibus verum lumen intelligunt,
nam per septenarium universitas, per diem
designatur intelligentia, « et septem noctibus, » id
est in cunctis in quibus ignorantiae tenebras patiuntur.
Vel in terra cum Job sedere est, cum sancta

Ecclesia veram Redemptoris carnem credere. Unde
Dominus ait: « Altare de terra facietis mihi [(Exod.
XX)] , » id est in incarnatione mediatoris sperabitis.
« Et nemo loquebatur ei verbum, » scilicet eo tacente,
videlicet quia haeretici mutis nobis amici sunt,
loquentibus adversantur, unde et causa subditur:
« videbant enim dolorem esse vehementem, » videlicet
quia tunc loqui metuit adversarius, cum per amorem 433
Dei vehementi dolore transfigimur. MORALITER.
Quod Satan beatum Job « a planta pedis usque
ad verticem » percussit, id significat juxta moralitatem
quod cum licentiam percipit, omne corpus
mentis illatis tentationibus transfigit: quod « testa
saniem radebat, » hoc designat quod vigor districtionis

dijudicando mundat omnes pollutiones cogitationis.
Quod « in sterquilinio sedit, » illud innuit
quod humiliatus animus poenitendo peccata sua
sibi apponit. Quod « uxor ait: Adhuc permanes in
simplicitate tua, » etc., id significat quod carnalis
suggestio mentem desperationis incursu fatigat.
« Amici » quasi pro consolatione conveniunt, vitia
sunt quae sub specie virtutum se contegunt, verbi
gratia, cum immoderata ira justitia, dissoluta remissio
videri vult misericordia. Quod « nemo loquebatur
ei verbum, eo quod viderent dolorem vehementem, »
id significat, quia triste cor mox ut vitia
pulsaverint reprobata resiliunt. Si enim cor veraciter
dolet, linguam contra nos vitia non habent.
CAP. III,
VERS. 1, 2.-- « Post haec aperuit Job os

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.