PL 168, col. 976

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

suum, » scilicet jam victor, in omnibus his non peccando
labiis suis, « neque stultum quid contra Deum
loquendo [(Job I)] . » -- « Post haec, » inquam, jam quietus,
non commotus; sed tranquillus, jam super
gressis omnibus propter quae moveri potuerat, « aperuit
os suum. » Quae positio reverenter exspectanda
indicat ea quae subjecta sunt, quia videlicet pretiosum
est, quod in illo tanquam clauso vasculo continebatur,
quod nunc aperto ore depromitur. « Et
maledixit diei suo. » Non enim sicut littera sonat, ita
simpliciter ea quae loquitur sunt accipienda. Nam
cur vir tantus malediceret rei, quam nequaquam
subsistere non ignoraret? Nempe hoc esset verbum
otiosum, de quo sine dubio in die judicii ratio reddenda
est [(Matth. XII)] . Maledicit ergo diabolum, et

hoc non livore vindictae, sed judicio justitiae, quasi
victor super victum dignas proferens sententias, hoc
modo:
VERS. 3.-- « Pereat dies in quo natus sum. » Ac
si aperte dicat: Pereat angelus apostata, qui Adae in
paradiso diem se simulans promittendo divinitatem
emicuit dicens: « Et aperientur oculi vestri [(Gen. III)] ; »
sed noctem se exhibens lucem immortalitatis eidem
homini obscuravit. Non enim ait: Pereat dies in qua
conditus sum, homo quippe in die justitiae conditus
est, sed « in qua natus sum, » inquit, quia in tempore
culpae omnis homo nascitur. « Pereat, » inquam,
non ita ut non sit, sed ita ut male sit. Sequitur enim
paulo post: « Et involvatur amaritudine. » Involvi
namque amaritudine non potest, quod omnino perditum,

penitus non est. « Pereat, » inquam, « dies, » scilicet
diabolus. « et nox, » id est idem, ipse qui simulate
quidem dies, sed vere nox est, « in qua, » id est
secundum cujus malitiam, « dictum est, » scilicet a
Deo, « Conceptus, » id est deceptus est « homo. »
Tunc scilicet quando dixit ironice: « Ecce Adam
quasi unus ex nobis factus est [(Gen. III)] . »
VERS. 4.-- « Dies ille, » videlicet qui illudit simulato
lumine « vertatur in tenebras, » id est qualis
est, scilicet tenebrosus esse appareat, videlicet ne
fictis prosperitatibus, quasi diei lumine, illudat et
veris tenebris ad peccati tenebras pertrahat. « Non
requirat eum Deus desuper. » Ac si dicat: Hominem
quidem, qui ex infirmitate in culpam aliena malitia

cecidit, « requirat, » id est redimat; eum autem qui
nihil infirmum ex carne gestans superbiendo propria
malitia corruit, « non requirat, » id est non redimat,
« et non illustretur lumine, » id est nunquam pristini
status lumen recipiat.
VERS. 5.-- « Obscurent eum tenebrae, » id est erroris
sui caecitas eum obruat, « et umbra mortis, »
id est oblivio, quia sicut mors vitam, ita oblivio
exstinguit memoriam, ut videlicet nequaquam ulterius
ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam
surgat. « Occupet eum, » videlicet nunc ante
extremum supplicium, « caligo, » id est sui erroris
confusio, « et involvatur, » scilicet in futuro, « amaritudine, »
id est aeterno crucietur, et quasi in volucro,
ligetur tormento gehennae.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.