PL 168, col. 981

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

id est diaboli, qui inde exactor dicitur, quia
homini in paradiso pecuniam, peccata, commodavit,
et hanc iniquitate crescente quotidie cum usuris
exigit. « Audierunt, » quidem, inquam, sed non
exaudierunt, quia consentire contempserunt.
VERS. 19.-- « Parvus et magnus ibi sunt, » id est,
ibi, in illa luce, differentia est meritorum, juxta illud:
« In domo Patris mei mansiones multae sunt [(Joan. XIV)] .
» -- « Parvus, » inquam, « et magnus, »
videlicet quia secundum merita illic in retributionem,
alius alium transcendit, « et servus, » id est,
qui fuerat servus peccati, ibi est liber a domino suo,
videlicet ab eodem peccato liber, inquam, quia transacti
nullam omnino patietur confusionem peccati.
VERS. 20.-- « Quare data est misero lux? » Supra

dixerat, « quare non in vulva mortuus sum, » et
deinceps contemplando supernam requiem, quam
peccando perdidit homo, tandem et hoc dixit: « Parvus
et magnus ibi sunt, et servus liber a domino
suo. » Nunc perpendens quod praesentis mundi prosperitas
vel honor homini miseriae sit augmentum
potius quam solatium; furtive namque blanditur, et
fallit eum, ne peregrinum se esse sentiat, aut quid
perdiderit recogitet. Hoc, inquam, perpendens ait:
« Quare data est misero lux? » id est, quare hi, qui
in hac peregrinatione miseros se agnoscunt, claritatem
transitoriae prosperitatis accipiunt? « Et vita »
subaudi quare data est, id est, quare gloria temporalis
arridet « his, qui in amaritudine animae sunt, »
videlicet pro eo quod longe huc a facie conditoris

projecti sunt.
VERS. 21.-- « Qui exspectant mortem, » id est,
desiderant plenissimam in se perfici ab omni vita
gloriae temporalis mortificationem. « Et non venit, »
videlicet, quia saepe occultis Dei judiciis, vel praeesse
in regimine compelluntur, vel injunctis occupari honoribus.
« Exspectant, » inquam, « mortem, quasi
effodientes thesaurum, » id est, ad modum eorum,
qui effodientes thesaurum tunc enixius in effossione
laborant, cum se thesauro abscondito appropinquare
existimant, ipsi quoque, quanto fiunt viciniores ad
finem, tanto se in opere ardentiores exhibent.
VERS. 22.-- « Gaudentque vehementer cum invenerint
sepulcrum, » id est divinae contemplationis

secretum, in quo sic anima a terrenis tumultibus,
sicut in sepulcro corpus absconditur.
VERS. 23.-- « Viro, » subaudi quare data est lux,
« cujus abscondita est via, » id est qui sollicite cogitans
ignorat ad quem finem perventura sit sua
qualiscunque vita, vel, utrum Deo placeat, etiamsi
videatur bona. « Et circumdedit eum Deus tenebris, »
id est ignorantia, videlicet quia lucem suae visionis
nobis auferendo, « posuit tenebras latibulum suum [(Psal. XVII)] .
»
VERS. 24.-- « Antequam comedam suspiro, » videlicet
tenebris circumdatus, ut praedictum est, « antequam
comedam, » id est, supernae lucis contemplationibus
pascar, « suspiro, » id est, gemitu afficior,
et sic, cum per gemitum acquisiero, vix tandem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.