PL 168, col. 983

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

subinferant. « Si coeperimus, » inquit, « loqui, » id
est, causas tibi ostendere tuae percussionis, « forsitan
moleste, » id est impatienter, « accipies. » Sed,
quanquam ita sit, « conceptum sermonem tenere
quis possit [poterit]? » subaudi nullus. Hoc ex sui
experimento colligit, quod desperate de omnibus
sentit. Sed vitiosa ratio est quorumdam vitium commune
facere omnium.
VERS. 3.-- « Ecce, » inquit, « docuisti plurimos
[multos], » etc. Ac si dicat: Ecce claret qualis vitae
eras qui alios docebas. « Docuisti plurimos, » subaudi,
dicens et non faciens, « et manus lassas, » id est,
ab opere bono deficientes « roborasti, » subaudi tu ipse
operans nihil. « Vacillantes, » id est, propositum firmum
non tenentes, « confirmaverunt sermones tui, »

id est admonitiones tuae, « et genua trementia, » subaudi
arduum iter aggredi, « confortasti. »
VERS. 5.-- « Nunc autem venit super te plaga et
defecisti, » id est, sed nunc claret quam infirmus
eras ipse, qui alios confortabas, in eo quod « veniente
plaga super te defecisti, » in eo quod « tetigit
te et conturbatus es, » subaudi statim.
VERS. 6.-- « Ubi est timor tuus, fortitudo 436
tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? » id
est, ubi est hoc quod videbaris esse timoratus, et
fortis, et patiens, et perfectus? Bene quatuor gradibus
vitam ejus numerando distinxit. Nam in via Dei
non audacia, sicut in via saeculi, sed timor fortitudinem
gignit, idcirco post timorem recte, fortitudinem

posuit. Et quia fortitudo non nisi in adversitate
ostenditur, mox post fortitudinem patientia, et post
patientiam viarum perfectio subinfertur, videlicet
quia perfectio de patientia nascitur. Sed per hypocrisin
virtutes illas eum habuisse criminatur cum
subjungit:
VERS. 7.-- « Recordare, obsecro, quis unquam
innocens periit, aut quando recti deleti sunt? » Vitiosum
argumentum dedit. Si enim nullus innocens
periret, propheta non diceret: « Justus perit, et nemo
[non] est qui recogitet [(Isa. LVII)] . »
VERS. 8, 9.-- « Quin potius vidi eos qui operantur
iniquitatem, qui seminant dolores, » scilicet
perversa agendo, « et metunt eos, » videlicet inde
temporaliter excrescendo, « flante Deo perisse. »

Appellatione flatus anima adversionem Dei voluit
exprimere, videlicet ad similitudinem nostri, qui
cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Nam sequitur
exponens quid dixerit: « Et spiritu irae ejus
esse consumptos. » Sed et hoc vitiosum est. Nam
tales plerumque diu subsistere et felices esse permittuntur,
et « in labore hominum non sunt, et cum
hominibus non flagellantur [(Psal. LXXII)] . » Postquam
quasi clementer admonuit, jam aperta increpatione
subjungit:
VERS. 10.-- « Rugitus leonis, » id est severitas
tua, « et vox leaenae, » id est loquacitas conjugis
tuae, « et dentes catulorum leonum contriti sunt, »
id est edaces filii tui convivantes exstincti sunt. Quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.