PL 168, col. 984

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

cuncta rigidus Eliphaz quasi jure damnata denuntiat,
et exsultationem dominationis sic ingeminat:
VERS. 11.-- « Tigris periit, » id est, varietas tuae
simulationis exstincta est. Tigris enim animal aspersum
maculis, beatum Job nota varietatis hic designat.
« Tigris, » inquam, « periit eo quod non haberet
praedam, » id est, hypocrisis tua deficit, eo
quod ablata est adulatio laudis. In Septuaginta non
tigris, sed myrmicoleon scriptum est, quod Latine
dicitur formicarum leo, vel certe formica et leo. Et
recte. Nam volatilibus formica est, ipsis autem formicis
leo. Ac si aperte dicat: Non injuste percussus
es, quia contra erectos timidus, contra subditos
audax fuisti. Typice autem leo diabolum, leaena civitatem
diaboli Babyloniam, catuli leonum quoslibet

reprobos malignorum spirituum sequaces designant.
Ac si aperte haeretici dicant: Nos ideo nullis flagellis
atterimur, quia diabolum et terrenam gloriam,
omnesque reprobos vitae meritis superando calcamus.
Tigris quoque vel myrmicoleon, id est, vetus adversarius,
in nobis praedam non habet, quia nostris studiis
victus jacet. Haec insultando dicta sunt. Deinde
his quae dicturus est, reverentiam exigens, qui mos
est haereticorum.
VERS. 12.-- « Porro, » id est, longe aliter, « ad
me dictum est verbum absconditum, » id est sanctum,
profundum, non de communi scientia caeterorum.
« Et quasi furtive, » id est, non per communis
intellectus ostium, « suscepit auris mea, » id
est intelligentia mea, « venas, » id est, intimum sensum

« susurri, » id est clausae dictionis « ejus. » Et
altiora dicere nitens ipse sibi testis fit, quia quae
profert vera non sunt, subjungendo:
VERS. 13, 14.-- « In horrore visionis nocturnae. »
Sic namque dubie cernitur, quando solet sopor occupare
homines, sed nobis, qui ad superna vigilamus
multum inferiores. Et ne quasi vile despicias,
pavor, scilicet mentis, tenuit me, et tremor, scilicet
corporis.
VERS. 15.-- « Et cum Spiritus, » scilicet divinus
« me praesente, » id est, sensu meo pervidente,
« transiret; » -- « transiret, » inquam, non staret,
ne facile comprehendi potuisse putes quod visum
est, « inhorruerunt pili carnis meae, » id est, adeo vera

fuit visio ut corpus quoque divino palpitaret horrore.
Et unde fuerit horror subjungit.
VERS. 16.-- « Stetit quidam, » inquit, scilicet invisibilium,
« cujus non agnoscebam vultum, » utpote
qui non erat de coetu mortalium. « Stetit, » inquam,
« imago, » scilicet hominis potius quam homo,
« coram oculis meis, » et adhuc ne mortalem quempiam
fuisse putes, « vocem » non crassi corporis
sed « quasi aurae lenis, audivi. » Talis quidem haereticorum
arrogantia est, ut de se jactitent haec vel
his similia. Sed quia haec in sanctis viris in veritate
fiunt, eadem dicta subtilius disserenda sunt. Verbum
absconditum, tum electorum mentibus dicitur, cum
potestas unigeniti Filii Dei, qui est Verbum, quod
absconditum erat in principio, apud Deum [(Joan. I)] ,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.