PL 169, col. 11

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

cortex viridis, quia non sicut illic cessatum est a spiritualibus offerendis. Non bene videntium imo
invidentium est, tali similitudine uti, ut dicant: Sicut tunc offerebat populus plusquam necessarium
fuit, ita nunc plures scribuntur libri quam necessarium sit, semper licuit semperque licebit unicuique
dicere, salva fide, quod sentit: nolentem autem nostra, nemo compellit. Vellem, quoniam lex praecipit
Domini, tibi summo sacerdoti probata vel accepta esse haec fidelis animae oblata, ut vere primitias digne in
opus Domini suscipiendas. Ubinam hoc praecepit mystica lex Domini? In constructione tabernaculi supra
memorati, in verbis istis: Loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias, ab omni homine qui offert ultroneus
accipietis eas [(Exod. XXV)]
. Et quis est ille omnis homo primitias offerens ultroneus, nisi is in quo fides,
quae prima virtus est, per dilectionem operatur? [(Galat. V.)] Nimirum recte dicitur ille ultroneus. Est
enim hilaris dator quem diligit Deus [(II Cor. IX)] , et proinde sive parum offerat sive multum, digne oblationes
ejus primitiae dicuntur et sunt. Quapropter et istud est notandum quia oblationes, quae secundum
pretium sui viliores sunt, non ultimo loco ex ore Domini nominatae sunt, scilicet pili caprarum et rubricatae
pelles arietum, sed loco fere medio cunctarum oblationum; ita ut prima posita videas aurum, argentum
et aes, hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum; novissima autem aromata in unguentum
et thymiamata boni odoris, lapides onychinos, gemmas ad ornandum ephod ac rationale; et medio, sicut
jam dictum est, loco pelles caprarum et pelles arietum rubricatas [(Exod. XXV)]
. Nonne per hunc quoque ordinem
utiliter commonemur quia quae parva hominibus videntur interdum pro bona voluntate offerentis
Deo magis accepta habentur, et inter primitias ab eo computantur? Accipias ergo a me homine ultroneo
primitias istas quas obtuli, in primis praesens opus IX distinctum libellis, De glorificatione Trinitatis et
processione Spiritus sancti. Sunt alia quae nunc usque praesentare non potui, opus quoddam XIII librorum
De victoria Verbi Dei. Itemque opus De gloria et honore Filii hominis, in totidem libellis. In XII Prophetas
XXX libri. In Apocalypsim libri XII. In Evangelium Joannis libri XIV. De Sancta Trinitate et operibus ejus
libri XLII. In Samuelem et David libri XV. In honorem B. Mariae Virginis super Cantica libri VII. Scripseram
et ante haec omnia opusculum De sacramentis sive officiis divinis per circulum anni, distinctum libelis
sive tomis XII. Hoc donum, sicut initio memini ex Salomone dicente: Donum hominis dilatat viam ejus,
et ante principes spatium ei facit [(Prov. XVIII)]
. Hoc, inquam, donum quis prohibere debet ne hujus hominis
viam dilatet et ante principes spatium ejus faciat, praesertim clamante desuper auctoritate divina: Ab
omni homine, qui offert ultroneus, accipietis primitias? [(Exod. XXV.)]
Hominem quippe me esse ultroneum
veraci sententia profiteor, quia non conductus mercede hominis, sed sola delectatus dulcedine Verbi
divini, circa hoc donum laboravi, offerendum in opus tabernaculi Domini, et ea causa haec recordatus sum
et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in
voce exsultationis et confessionis [(Psal. XLI)]
.

PROLOGUS RUPERTI AD CUNONEM.
5 Quid faciam, o Philochristi omnes auditores benevoli,
quia animus meus materiam qualemcunque
sibi objectam, quamvis supra vires sit, interpretatam
sive inoperatam abire non sinit? Ecce cuidam
amicorum sponsae vel sponsi, qualium in Canticis
est illa vox: Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas
argento [(Cant. I)]
, multum roganti, opusculum
tribus edideram libellis secundum materiam
quam ille mihi objecit, scilicet De sacramentis fidei
sub dialogo Christiani et Judaei, quod videlicet opusculum,
pro re vel qualitate suimet Annulum placuit
appellari, atque hoc facto, putabam me satisfecisse
illius volantati bonae et laudabili. At ille,
juxta quod Sapientia dicit: Qui edunt me, adhuc
esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient [(Eccli. XXIV)]
,

ubi hoc tantillum comedit et bibit, amplius esuriens
et sitiens, et quasi irritato mentis palato ex
gustu boni saporis, hoc rogare, hoc instanter perere
addidit: ut apponerem loqui adhuc contra perfidiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.