PL 169, col. 13

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

cum auxilio Dei versare consuevit. Quid igitur faciam?
nimirum hoc expedit et optimum est, ut habens
amicum, eam ad illum media nocte, et dicam: Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus
meus venit ad me de via, et non habeo quod ponam
ante illum
[(Luc. XI)]
, animus meus, amicus meus,
qui tamen saepe elongatur a me, ita ut recte clamem, et cor meum dereliquit me
[(Psal. XXXIX)]
. Ergo verum
dicere licet, et amicus et desertor ipse est. Amicus
nimirum, in eo dum intus se continet; amicus dum
vocat et ad aliquem sanctorum convertitur; amicus,
dum cogitat altius quod Dei Filius propter nos
Virginis filius factus est; amicus, dum adhuc altius
intuetur mysterium crucis, quod per illam idem
Dei Filius omnia traxit ad se [(Joan. XII)] ; amicus

dum adhuc certissime gloriam B. Trinitatis cupit
videre, quasi per speculum et in aenigmate. Hunc
denique suimet processum, et olim in quadam vidit
imagine, et nunc rebus aliquantisper experitur.
Dum post multa quae scrutatus est in Scripturis
ejusdem Christi Filii Dei testimonia, nunc tandem
aliquid dulce vel jucundum de gloria S. Trinitatis
et processione Spiritus sancti effari desiderat. In
quo autem desertor idem est? Nimirum desertor
in crebra resolutione, desertor in propositi oblivione,
desertor in fenestris per quas non deberet
exire, desertor in visu, desertor in auditu, desertor
in gustu, desertor in odoratu, desertor in tactu, hic
talis ecce nunc, ut saepe fecit, de via rediit ad me.
Sed quid dicam? Non habeo, ut jam dixi, quod ponam

ante illum, non habeo ex me sermonem bonum
sive rectum et bene sonantem, quod digne valeam
exsequi opus propositum. Restat igitur ut, sicut
jam dixi, eam ad illum verum amicum, ad illum
singularem amicum, qui, cum Deus esset, propter
nos homo factus est, amicus et frater, dicamque ei: Amice, commoda mihi tres panes
[(Luc. XI)]
; amice,
da sermonem qui et cor meum reficiat atque delectet,
et cultores Trinitatis, quicunque legerint vel
audierint, aedificet. Olim dum tu, amantissime mi

Thesaurus desiderabilis tu nobis es, o admirabile

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.