PL 169, col. 14

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Cuno, Ratisponensis Ecclesiae praesul venerabilis,
legato sedis apostolicae, D. Wilhelmo, Praenestino
episcopo, quaedam ex operibus nostris demonstrasses,
et ille, ut vir studiosus et apprime eruditus,
intente legeret atque amplecteretur; inter caetera
libuit eum sciscitari, si aliquid operis edidissem de
processione Spiritus sancti. Quod quia satis desideranter
sciscitatus est, tu nimirum pro bona voluntate
pene indoluisti, quod non haberem, quod
per illum deportari posset ad vestigia sanctae apostolicae
sedis de materia hujuscemodi, ut essent
quasi margarita super opus illud, quod, ut tu putabas,
velut aurum ille exoptavit et secum tulit
videlicet explanationem in sex priores ex XII Prophetis.
Exemplar illud, te agente et illo expetente

amisi, sicut et caetera multa nostrorum operum
exemplaria, quae tu profectus in episcopatum abstulisti.
Cum ergo postulatum ingredi vellem de gloria
sanctae Trinitatis memoria simul illius diei mentem
tetigit, visumque est augmentum fore qualiscunque
utilitatis, si simul in procursu ejusdem operis dulcedinem
sermonis permiscerem secundum hanc materiam
de processione Spiritus sancti. Fateor quia
mox ut occurrit mentio sive suggestio haec (quae
utinam ipsius sit Paracleti!) de quo Dominus: Ille
vos, inquit, docebit omnia et suggeret vobis omnia
quaecunque dixero vobis [(Joan. XIV)]
, valde complacuit,
faciemque mentis ad occurrendum sibi delivit,
et hilarem effecit. Sed quomodo Judaeo competeret
hic stare in dialogo, ut ille amicus postulavit, ante

faciem Christiani revelata facie contemplantis sanctae
Trinitatis, et quaestiones proponere, quarum
solutione magis ac magis reveletur vultus Moysi;
cum ille a prima revelatione statim fugere consueverit?
Amoto itaque illo, sola cum quieto et
tranquillo otio sacras perageret paginas Christiana
fides, quatenus et ille non interturbet, et tu, Christiane,
nihilo minus habeas quod cupis, quantum
per nos, Deo juvante, fieri potest.
R. D. D. RUPERTI ABBATIS TUITIENSIS DE GLORIFICATIONE TRINITATIS ET PROCESSIONE SANCTI SPIRITUS
LIBER PRIMUS
67 CAPUT PRIMUM.
Quod mysterium sanctae Trinitatis thesaurus sit
desiderabilis, et quod thesaurus in agro absconditus
sit.

mysterium Trinitatis, et thesaurus absconditus
quidem, sed taliter ut inveniri possis ab homine
attento qui te quaerit, illuminatos per fidem habens
suae mentis oculos. Ubi enim thesaurus ille absconditus
est? in agro. Sic etenim Dominus dicit in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.