PL 169, col. 15

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Evangelio: « Simile est regnum coelorum thesauro
abscondito in agro [(Matth. XIII)] . » Mira res! Non in
sacculo, non in diversorio, non in cubiculo intra
cubiculum, ubi solent homines abscondere thesaurum
suum, quia de furibus solliciti sunt, sed « in agro, »
id est in propatulo. Qualis, rogo, haec est absconsio,
absconditum esse in publico? Attamen ita est, et
omnino verum est. Hoc opus nunc suscepimus, et
haec praesentis operis nostri est intentio, demonstrare
qualiter vel quo thesaurus iste sit absconditus in agro;
dicamus ergo quoniam thesaurum istum solis caecis
absconditum invenimus nos, et hunc oculos habentibus,
qui tamen forte nondum satis viderunt et
videre volunt, quasi praetento demonstremus digito.
CAPUT II.
Quod sancta veteris instrumenti Scriptura ille ager
sit, et quam ob causam convenienter agri nomine
significata sit.

Ager iste, de quo proposuimus, sancta veteris
instrumenti Scriptura est. Et recte dicitur ager,
quia profecto res publica est; res in aperto posita,
et cunctis hominibus, imo populis omnibus legere
vel audire cupientibus, proposita est. Hinc est illud
in Psalmo veraciter dictum: « Dominus narrabit in
Scripturis populorum [(Psal. LXXXVI)] . » Quid namque
est quod dicit « in Scripturis populorum, » nisi ac si
diceret, in Scripturis quae populis expositae sunt, vel
quae a populis omnibus legi possunt? Quod ut diceret
non fuisset necessarium, nisi essent quaedam

Scripturae sive quaedam scripta, quae non sunt populorum,
verbi gratia, scripta Platonicorum, scripta
Aristotelicorum. Nimirum ad distantiam eorum quae
illi scripserunt, Scripturae sacrae recte dicuntur
Scripturae populorum, quia videlicet populos, id est
simplices, a suimet lectione non repellunt, quin et si
mysteria non cito percipiunt, at saltem litteralem
sensum et moralem quoque facile capiunt intellectum.
At illorum scripta vel dicta lubricis anfractibus effugiendo,
simplices a se repellunt. Exempli gratia:
Si dixeris, mortuus est homo, dicunt mortuus non
est homo. Et ex parte verum dicunt, quia si homo
est, vivit; si autem mortuus est, et homo et anima
et animatum corpus esse desiit. Quod non attendentes
populi, id est simplices, stant attoniti. Sed nihilominus

verum est dicere, mortuus est homo, eo
videlicet sensu, quo solemus a parte significare totum.
Et recte appellamus hominem corpus humanum
vita defunctum, et hujusmodi locutionem sicut
populi, ita et Scripturae nostrae recipiunt, suntque
ob hujusmodi simplicitatem Scripturae populorum.
Similiter quod hic de thesauro proposuimus, dicentes,
absconditum in agro, id est in publico, illi
dicerent vel scriberent, oppositum esse in adjecto,
et caetera hujusmodi qualia populi non intelligunt.
Attamen verum est, et non ita, ut sicut in eo quod
anterius dictum est, sic et in isto, a parte significetur
totum, imo de toto sentias totum, videlicet
quia totum apertum vel publicum est videntibus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.