PL 169, col. 18

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

nominis principii. Sapientes quippe et prudentes
id est superbi, qualium quidam dicebant eidem incarnato
Filio Dei, « Tu quis es [(Joan. VIII)] , » in hoc
dicto: « In principio creavit, » nihil aliud invenerunt
aut invenire voluerunt, quam ac si diceretur, primo
vel primitus creavit, quo sensu et poeta ethnicus, licet
insignis, dicere potuit:
Principio coelum, terram, camposque liquentes.
Lucentemque globum lunae, titaniaque astra,
Spiritus intus alit.
[(VIRG., VI Aeneid.)]
At ille parvulos attendens, qui eum erant audituri,
interrogantibus, ut jam dictum est, « Tu quis es?
Principium, » ait, « qui et loquor vobis [(Joan. VIII)] . »
Hoc dicens, nimirum locum istum, caput istud sanctae

Scripturae retexit, ita ut non dubites eum te velle
simul agnoscere illud quoque quod in Psalmo dicit
ipse: « In capite libri scriptum est de me [(Psal.
XXXIX)] . » Quod est enim caput libri, nisi hoc initium
omnium Scripturarum veritatis? Omnis quippe
Scriptura sacra, Scriptura canonica, unus liber est,
qui ad unum tendit, et ab uno Deo profecta, uno
eodemque spiritu conscripta est. Econtra scripta
omnia quaecunque non veniunt ex eodem spiritu
veritatis, plures sunt libri. Propterea sapiens Ecclesiastes
dicit: « Faciendi plures libros nullus est
finis [(Eccle. XII)] . » Igitur « in
principio creavit Deus
coelum et terram, et Spiritus Dei ferebatur super
aquas [(Gen. I)] : » splendidum caput libri gloriam praedicat
sanctae Trinitatis. Fugiant qui oderunt eum a facie

ista, sicut fugiebat tunc et accedere timebat Israel
carnalis, quando ex collocutione Dei splendida facta
est facies Moysi [(Exod. XXIV)] .
9 CAPUT VI.
Quam ob causam Filium sive Verbum Dei principium
decuerit nuncupari.
Quam autem ob causam Filium sive Verbum Dei,
principium decuit nuncupari? Nimirum quia omnia
per ipsum facta sunt. Verumtamen adhuc pro causa
praesenti parum dictum est. Nam non solum per
ipsum, verum etiam propter ipsum omnia facta
sunt. Sic enim Apostolus dicit: « Decebat enim
eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui
multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis
eorum per passionem consummare [(Hebr. II)] . » Haec

est causa vera, causa digna tanti hujus nominis,
scilicet principii, quia ipse est « propter quem omnia
et per quem omnia: » ipse, inquam, est omnis
creaturae principalis et efficiens causa. Dicit aliquis:
Et Deus Pater, nonne principium est? Plane principium
Pater, principium Filius, principium Spiritus
sanctus. Verumtamen non tria principia, sed unum
principium, sicut non tres dii, sed unus est Deus.
Cur ergo in isto capite libri, solam Filii personam,
inspirator sanctae Scripturae, Spiritus Dei, principium
nuncupare voluit? Ad haec inquam: Omnis
iste liber, omnis sancta Scriptura, cujus caput hoc
est: « In principio creavit Deus coelum et terram, »
cui creaturae vel propter quam scriptus est creaturam?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.