PL 169, col. 203

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

haec est illa nigredo magna, qua in oculis eorum nigra sum, inquit anima mea, sicut tabernacula Cedar.
Aiunt me, arrogantem et incredibiliter elatum, nullum pati vivere probum clericum (quo nomine designari
mos est cujuscunque ordinis vel habitus valenter litteratum), nullum ejusmodi sinere, quin illum arguam
esse haereticum. Hoc nimirum est esse vel dici nigrum sicut tabernaculum Cedar, de quo scriptum est: Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum, et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. [(Gen. XVI.)]
Quid facerem, Pater? Ille mihi veritatem corporis et sanguinis Domini auferre contendebat,
hic, alius doctorum nostrorum scripta cur aeque ut prophetarum et apostolorum Scripturas canonicae
auctoritatis esse non dicerem, ingenti odio accusabat. Alius vero Deum velle malum praedicabat,
idemque et alii nonnulli hominem Christum, hominem novum, qui secundum Deum creatus est [(II Ephes. IV)]
,
et in unitatem personae cum Deo verbo assumptus est, quique ante passionem non solum Patre, verum
etiam angelis suis secundum humanitatem minor erat [(Psal. VIII)] , nullo modo ad aequalitatem Dei pervenisse
contendebant. De quibus omnibus in illis apologeticis meis sufficienter enarravi, quos ante haec ad
scholasticos ecclesiasticae scientiae et fidei scripsi, te, o abbatum dignissime, atque ipsis testibus et consciis,
quia verissima retuli. Quid igitur facerem, nisi e regione istorum omnium tabernacula figerem eorumque
odia gratuita pace ipsorum potiora ducerem? Gratis me impugnent et tabernacula mea sicut Cedar nigra
esse dictitent, superabit tandem veritas, in cujus ore candido judicium meum repositum est, quod
potius formosa sit secundum fidem et intentionem anima mea sicut pelles Salomonis, quas ille de mortuis
animalibus extendit, de illis qui vi persecutionum propter justitiam sunt mortificati [(Hebr. XI)] . Breviter
nunc tibi pando, quod vel quomodo sentiens de vivifico corporis et sanguinis Domini sacramento tractaverim
illa ejusdem Domini verba, quibus sacramentum illud commendat, quoniam causarum supradictarum
prima haec erat: Tribus essentiae modis corpus et sanguis Christi est, quarto autem differt. Est etenim nomine,
re atque effectu; differt vero specie. Est, inquam, nomine, quia summus coelorum pontifex, qui, cum
sit ipsa veritas, nomina non vana rebus ponere solet, adeo fortiter nomen hoc impressit, ut non saltem
diceret: Hoc vocetur corpus meum, hoc vocetur sanguis meus, sed: Hoc est, inquit, corpus meum, hic
est sanguis meus [(Matth. XXVI)]
. Est etiam re, quia nimirum Sanctum sanctorum est, quam vere in illa
specie, qua traditus et lanceatus est, ipse Sanctus sanctorum est. Est nihilominus effecta, quia, quam vere
in illa specie, qua pependit in cruce, remissionem peccatorum operatus est omnibus qui illum exspectaverant
ab origine mundi cum fide, sive legalibus sacramentis fidei omnibus, a justo Abel usque ad latronem,
quem in cruce confitentem suscepit: tam vere in istis speciebus panis et vini eamdem operatur remissionem
peccatorum omnibus qui ingressi sunt vel ingrediuntur ad eamdem fidem, postquam illa species hinc
transivit et sese in coelum recepit. Quarto idem specie differt, quod et plurimum prodest, non modo ne
color aut sapor sanguinis humani horrorem sumentibus ullum faciat, sed et ut competenti antidoto nimia
parentum nostrorum curetur credulitas. Crediderunt enim deceptori diabolo in eo quod non videbant, scilicet,
quod illi ligno consequendae divinitatis effectiva virtus inesset, et mortui comedentes sunt. Credamus
econtra fideli salvatori Deo in eo quod non videmus, scilicet panem et vinum in veram corporis et sanguinis
transisse substantiam et comedentes atque bibentes vivamus in aeternum.
90 PROLOGUS RUPERTI IN EVANGELIUM JOANNIS.
Discipulus quem diligebat Jesus, qui et recubuit
in coena super pectus ejus [(Joan. XXI)] , verum eidem
dilectori suo testimonium perhibet in Evangelio suo,
quod sit Christus Filius Dei, id est, quod non tantum
homo, in fine saeculorum natus ex utero Virginis, sed
ante omnia saecula, Deus ex Deo Patre generatus sit.
Et omnis quidem divina Scriptura, divinius inspirata,
testimonium perhibet huic veritati, sed hujus maxime
hoc propositum esse, tam causa quam ipse textus
operis manifeste defendit. Causa videlicet, quia misso
illo in exsilium a Domitiano (qui secundus post Neronem
Christianorum persecutor exstitit) irruperant
in Ecclesiam haeretici, quasi in destituta Pastore ovilia
lupi Marcion, Cerinthus et Ebion, caeterigue Antichristi,
qui Christum fuisse negantes ante Mariam,
simplicitatem evangelicae fidei, perversa maculavere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.