PL 169, col. 202
De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
amica conjuncta tibi uni Deo, quemadmodum uxor
sive dilecta viro suo? Ipsa in nobis audet, et nos per
ipsam audemus, quia non aliunde, sed ex ipsa justi
sumus, et ex ipsa vivimus. Ecce hic quoque, ecce in
nobis « os suum aperuit sapientiae, et lex elementiae
in lingua ejus, et panem otiosa non comedit [(Prov.
XXXI)] . » Surgant igitur filii ejus, et beatissimam
praedicent eam, et vir ejus Christus laudet eam,
neque per hoc minus laudabilis habetur, quia nos
secundum miseram conditionem fragiles sumus,
magno quoque Apostolo dicente: « Habemus thesaurum
istum in vasis fictilibus [(II Cor. IV)] . » Ubi
surgant et beatissimam praedicent eam filii ejus?
Ubi laudet eam vir ejus? In portis, in exitu vitae
praesentis secundum edictum Sapientiae, quod hic
habemus: « Date ei de fructu manuum suarum, et
laudent eam in portis opera ejus [(Prov. XXXI)] . »