PL 169, col. 201

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

in populo, ipsos beatos apostolos praeveniens in praelio,
primusque in Evangelio Christi martyr, et secundum
nomen tuum coronatus victor obdormivisti
in Domino.
CAPUT XIX.
De eo quod scriptum est in laudibus mulieris fortis,
id est, sanctae fidei, « vir ejus laudavit eam, » et
« date ei de fructu manuum suarum. »
Ecce, o beata Trinitas, nomen tuum juxta propositum
pro posse glorificavimus, et tuam, o sancte
Spiritus, processionem, ecce prout ipse dedisti voce
et litteris prosecuti sumus. Quid dabis praemii?
Audemus enim nos, non autem ex nobis, sed audet
in nobis mulier fortis prospicere pretium suum
procul, et advocare de ultimis finibus. Quae est illa
mulier fortis? Nonne fides, per quam Abraham tibi
complacuit, et omnis electorum multitudo sic est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.