PL 169, col. 209

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

omnia fecerit? respondebitur: Deus. Si quaeras: per
quid? ecce habes: per ipsum, scilicet Verbum. Si
interrogas: quare? respondetur: quia bonus est. Et
haec tota Trinitas est. « Omnia, inquit, per ipsum
facta sunt. » O quanta laude, quanta veneratione
dignum est hoc verbum per quod omnia facta sunt!
Benevoli spectatores levant oculos cordis et corporis,
ad pulchritudinem eorum quae facta sunt, visibilium
et invisibilium, et attente considerantes corde
et ore conclamant: Magnum atque pulchrum esse
artificis Dei ingenium, quod non est aliud, nisi hoc
Verbum, per quod tanta, tam pulchra facta sunt:
« Per ipsum enim omnia facta sunt. » Nam et alia
Scriptura testatur: « Quia ipse dixit et facta sunt;
ipse mandavit et creata sunt [(Psal. XXXII)] , » scilicet

ea, quae ad laudem Creatoris invitabant: omnes angeli
ejus, omnes virtutes ejus, sol et luna, stellae et
lumen, coeli coelorum, et omnia quae in eis sunt;
terra, et omnia quae in ea sunt; mare, et omnia
quae in eo sunt [(Psal. CXLVIII)] . Dixit ipse, ut alia
quoque Scriptura testis est: « Fiat lux et facta est lux;
dixit: Fiat firmamentum, et factum est [(Genes. I)] ; »
dixit et de singulis caeterorum: Fiat, et facta sunt;
per Verbum ergo facta sunt, quia dicendo facta
sunt. Dicendo autem non elementali sono, vel voce
corporea (Deus enim spiritus est), sed eo modo loquendi,
quo anima tua, quicunque es homo, quam
ille fecit ad imaginem suam, tacitam, quum libet,
format loquelam.
Attende quicunque filius lucis es, et sicut telas
aranearum, ea contemne, quae filii noctis, id est
philosophi hujus saeculi, somniarunt. Dixerunt enim
materiam ex qua cuncta fierent (quam etiam appellaverunt Hylen
) non a Deo creatam, sed Deo fuisse
consempiternam; qua Deus sit usus, ut artifex ligno
utitur, dum mundum istum conderet sibi coaeternum.
Qui etiam formulas fuisse finxerunt, quas dicunt Ideas,
quibus intendens, ad earum cuncta faceret
imitationem. Haec ergo contemne, Verbi aeterni
cultor et agnitor. Quia non sic habet veritas, sed
« omnia per ipsum facta sunt, » et in hoc principio,
id est, in hoc Verbo, creavit Deus coelum et terram,
et omnia, quae in eis sunt. Igitur ab eo quod infirmum
est Dei, a nativitate carnis, ab angustiis praesepis,

ab omni conditione mortalitatis, leva sursum oculos
mentis supra Mariam (quae, et ipsa sine dubio per
ipsum inter omnia facta est) et ex eo quod « omnia
per ipsum facta sunt, » antiquitatem Christi, majestatem
Verbi Dei, fideliter aestima, quisquis nondum
audita, vel intellecta veritate tanti Testis, Christum
ante Mariam non exstitisse suspicabaris. Qui
quanta intentione dixerit, « omnia per ipsum facta
sunt, » acri repetitione protinus inculcat, cum subjungit:
« Et sine ipso factum est nihil. » -- « Nihil, »
inquit, « sine ipso factum est, » nulla natura, nulla
substantia, nulla omnino, quamlibet mala. Nulla
enim mala per naturam; nulla mala nisi per accedentem
malitiam. Nam et diabolus per vitium quidem
malus est, sed substantia ejus, per naturam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.