PL 169, col. 210

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

mala non est. Explosa ergo est fabula Manichaeorum
de malo principio, vel de tota, nescio qua, gente tenebrarum.
Quia, sicut jam dictum est, « omnia per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. »
Sequitur:
« Quod factum est, in ipso vita erat. » Adhuc nihilominus
molesti veritatis interpellatores urgere
solent, maxime hi, qui mundum Deo coaeternum, ut
jam dictum est, fuisse suspicati sunt, et dicere: Cur
nova Deo voluntas incidit? cur novum consilium
iniit? Nam si post infinitas aeternitatis suae moras,
fecit quandoque mundum, nova voluntas est, novumque
consilium, satisque hoc evidens est mutabilitatis
ejus indicium. Item, si constat ante Mariam
exstitisse Christum, et « omnia per ipsum facta sunt, »

unde nova voluntas, ut post tot annorum millia,
veniret ad reparationem hominum? Imo, si cum faceret
mundum, et formaret protoplastum, salvum
voluit esse genus humanum, cur non providit, vel
praecavit, ne incurreret perditionis naufragium? Nam
alterum quidem mutabilitatis, alterum imprudentiae
potest argui. Has quoque partes contentionis adversae,
veritas undique oculata, tanquam renascentia
succidit hydrae capita: subjungendo (sicut sapientiae
majestatem decet) tranquille ac breviter: « Quod
factum est, in ipso vita erat. » Sensus iste est:
Quidquid factum est, antequam fieret, in ipsius erat
praescientia, quae videlicet praescientia non est aliud
quam vita. Divinitati namque non est aliud vivere,
aliud scire; nec aliud est in Deo, vivens sapientia

quam sapiens vita. Aliter autem est in anima: nam
vivit quidem substantialiter, sapit autem accidentaliter,
Deus vero tam vivit quam sapit substantialiter;
nihil enim accidentium in Divinitatem cadere
potest. Igitur vita, id est, vitalis omnium, quae facturus
erat, jam in ipso erat a principio scientia.
Verum est, probabile est, necessarium est. Nam,
unde hoc habet anima rationalis, ut cum fabrili vel
architectonica quidpiam componendum est structura,
prius totum illud apud se intus videat in arte
quam foris exhibeat in opere? Si enim arcam, vel
amplae domus fabricam struere velit, ejus apud se
prius versat imaginem; jamque mens et cogitatio
talis est, qualis postmodum materialis situs operis

visendus est. Recte ergo dicas: Quia quod faciendum
est, jam in mente artificis vita est. Unde, quaeso,
hoc habet anima rationalis, nisi quia creavit Deus
hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit
illum? Imago autem Dei, splendorque, ut ait
Apostolus [(Hebr. I)] , et figura substantiae ejus est
hoc Verbum, hic Filius de Deo Deus, figura videlicet
per similitudinem dictus. Quia Pater cum hoc
Verbo sic unus est Deus, sicut aurum vel ebur, et
imago regis in eo, sigillum unum esse dignoscitur.
Nec vero secundum exteriorem hominem, 93
sicut humaniformii suspicati sunt, sed secundum
interiorem nos hac figura signati sumus.
Unde et rationales, id est, doctrinae vel disciplinae
perceptibiles sumus. Si ergo tam pulchra sunt rationis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.