PL 169, col. 212

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

In hoc, ut dictum est, nonnulla similitudo est. Nam
quid sumus nos, nisi magni musici Dei, quaedam
instrumenta? Unde et in citharis et in organis [(Psal.
CL)] , quae profecto corda et corpora nostra sunt,
Dominum laudare jubemur. Ipse quoque Dominus
noster, musicum Dei Patris maxime instrumentum
est: cui dicit idem Pater, dum secundum corpus
in sepulcro jacet: « Exsurge, gloria mea; exsurge
psalterium et cithara [(Psal. LVI)] . » Imo totus mundus
divinae laudis instrumentum est, licet solus homo
vel angelus laudem Dei decantare sciat: sicut in
citharis, sola chorda, sed non sine ligno, modum
cantilenae personat. Igitur, quemadmodum natura
musicae in anima musici vita est, quam instrumento
ars imitata est, sic totius mundi compositio, qui, ut

jam dictum est, divinae laudis instrumentum est
priusquam fieret, in hoc Verbo vita erat, de qua et
subditur: « Et vita erat lux hominum. » Haec, inquit,
vita, quae erat hoc Verbum per quod omnia
facta sunt, haec ratio sempiterna, lux est hominum,
scilicet optimae partis omnium, quae facta sunt, quia
videlicet solam in hoc visibili mundo illuminat humanam
naturam, id est, cum super omnia quae facta
sunt, luceat, suam ipsius imaginem in sola exprimit
hominis anima. Omnium enim quae facta sunt, alia
quidem sunt, ut lapides; alia et sunt et vivunt, ut
arbores; alia vero sunt, et vivunt, et sentiunt, ut
pecora. Homo autem post angelum solus in hoc honore
est positus, quod ad quaerendum et inveniendum
Creatorem suum factus est idoneus. Ergo quod

ait: Vita haec erat, vel est lux hominum, tale est ac
si diceret: Rationalitatis lucem soli impertita est naturae
hominum. Quod cum ita sit, potuit dicere: Et sic
vita erat angelorum pariter et hominum. Utramque
enim naturam, scilicet angelicam pariter et humanam,
splendidae rationis nobilitas illustravit; quam
exinde percepimus, quod, ut supradictum est, fecit
Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.
Verum non angelis sed solis hominibus Evangelium
scribitur, nec enim propter angelos, sed propter
homines tantum venit Christus, quem qui non receperunt,
in hoc maxime Evangelio, et in caeteris
apostolorum dictis arguuntur, arguente per illos
sancto Spiritu, juxta quod de illo loquens ipse

Christus: « Ille, inquit, arguet mundum de peccato,
quia non crediderunt in me [(Joan. XVI)] . » Bene ergo
dictum est nunc, lux hominum tantum. Nam de
angelis ad praesens non pertinet negotium. Et lux
hominum, universaliter dictum est, id est, bonorum
pariter et malorum Quia videlicet aeque, tam boni
quam mali, in hoc lucent, quod rationales sunt.
Nam, licet homo malus peccando obtenebretur
fiatque noctis atque tenebrarum filius: non tamen
ea, qua pecora praecellit, rationis luce privatur. Est
et alia lux [(I Thess. V)] , quae per malitiae tenebras
potuit vel potest amitti; scilicet, gloria similitudinis
Dei. Fecit enim Deus hominem, non solum ad imaginem,
sed etiam ad similitudinem suam. Ad imaginem
videlicet, in eo, quod rationalem et aeternum;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.