PL 169, col. 213

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

ad similitudinem vero, in eo quod suae bonitatis
imitatorem fecit eum. Et hanc quidem similitudinis
Dei lucem tunc amittit, quando peccando Creatoris
imitationem deserit. Illa autem, quam habet ex imagine
Dei, rationis claritate lucere non desinit. Et per
illam redarguitur a Deo, qui etiam in hoc « solem
suum facit oriri super bonos et malos [(Matth. V)] , »
quod rationis luce nec bonos privat nec malos: Lux
igitur hominum est etiam malorum, propter quod
inexcusabiles sunt [(Rom. I)] . Unde et sequitur:
« Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt. » Lux, inquit, scilicet discretio
supradictae rationis, lucet in tenebris, id est, in
conscientia illorum, qui male agendo tenebrae facti
sunt. Nam, ut de Judaeis taceam, qui cum rationis

luce, lucernam quoque habuerunt sacrae Scripturae,
de gentilibus ejusmodi lucem non habentibus dicit
Apostolus: « Quia quod notum est Dei, manifestum
est in illis; Deus enim illis revelavit. Invisibilia
enim ejus a creatura mundi, per ea quae facta sunt,
intellecta 94 conspiciuntur [(Rom. I)] . » Lux ergo
rationis est, quae lucet in quamlibet profundis peccatorum
tenebris. Sed lucem hanc in seipsis lucentem,
cum tenebrae essent, non comprehenderunt,
quia videlicet cum cognovissent Deum, non sicut
Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Amplius
autem rei sunt Judaei. Quia cum tam naturalis rationis
judicio quam sacrae legis testimonio, lucem
veram possent agnoscere praesentem, magis obtenebrati
sunt, et non cognoverunt eam. Clauserunt

quippe oculos suos, ne viderent; et aures suas compresserunt,
ne audirent [(Isa. XXXII; Act. XXVIII)] ; et
omnino intelligere noluerunt, ut bene agerent [(Psal.
XXXV)] . Ecce signum, cui contradicebatur [(Luc. II)] ,
quantis fragoribus intonantis veritatis defenditur!
Quid spiritus immundi contra hiscere possunt ab interioribus
haereticorum, prorepentes in modum ranarum?
Verumtamen alii supersunt hostes et contradictores
hujus signi, scilicet Judaei, qui tanquam
sub alio coelo positi non terrentur, quia non audiunt
fragorem hujus tonitrui. Nam haeretici quidem, quasi
de suo coelo fulminantur, dum sequaces apostolorum
se esse simulantes (aliter enim non audierunt, nisi
apostolici esse putarentur), simulantes ergo apostolicam
se tenere vel proferre doctrinam, tanti

apostoli testimonio desuper, ut adversarii, feriuntur.
At vero Judaei, tanquam sub alio climate sunt. Quia
Christi apostolos non recipiunt [(Luc. XX)] et propterea,
nihil ad eos pertinet, nihil eos movet, quod
tantam gloriam Dei nostrum annuntiat firmamentum.
Quid ergo? Nunquid excusabiles erunt? Nunquid
non audierunt, vel se audisse dissimulare potuerunt?
Imo primi audierunt, non undecunque sed
ex ore ejus, quem nec abscondere nec refellere
ullatenus possunt. Audierunt quippe per Joannem
Baptistam quem omnes sciunt esse prophetam,
cujus non ex hominibus sed de coelo fuisse testimonium,
negare ipsi nequeunt. Celebratum est enim
et a ipsorum historiographis nomen meritumque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.