PL 169, col. 214

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Joannis [(JOSEPH. De antiq. lib. XVIII, cap. X)] , miraculum
nativitatis et sanctitatis vitae mirabilis, dignitas
praedicationis, vel auctoritas baptismatis, testimonium
quoque quod Christo perhibuit [(Joan. I)] , et
causa mortis. Qui ipse quidem nihil scripsit, sed
cum tantus esset, ut Christus potuisset aestimari,
quid dixerit, quem digito ostenderit, totus orbis
audivit, et hic sonus ejus in omnem terram exivit.
Hunc ergo testem tam idoneum, hic dilectus Christo
Joannes assumit secum, ut in ore duorum testium
legitime stet hoc fidei verbum [(Deut. XVII)] digneque
frequens praestetur auditorium, tam propter testium
vitam quam propter testimoniorum constantiam,
cum quibus hunc assumit; alternatim positurus
nunc sua, nunc illius verba, Christo testimonium

perbibentis [(Joan. VIII)] . Hoc modo ostendens
ante omnia, quis vel qualis fuerit. « Fuit homo
missus a Deo, cui nomen erat Joannes. »
Proinde cum de Verbi aeternitate loquens, Evangelista
dixerit: Erat et Erat; nunc: Fuit homo dicit
detorta in praeteritum perfectum tempus dictiuncula.
Nam, quia Verbi esse nec coepit nec desiit; hujus
autem hominis Joannis, utpote defuncti jam, esse
praeteriit; jam diu quippe recte homo esse dicitur,
quandiu caro est cum anima rationali; prudenter
ergo, et proprie de illo Erat, de hoc dictum est,
Fuit: « Etenim coeli peribunt, tu autem permanes,
inquit Psalmista, et omnes sicut vestimentum veterascent,
et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.
Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient
[(Psal. CI)] .
» -- « Fuit ergo, inquit, homo missus
a Deo, cui nomen erat Joannes. » Singula verba,
quasi statera, ponderanda sunt, quia videlicet de
thesauris sapientiae prodeunt; cujus dicta tunc gravioris
ponderis habentur, quando supervacue prolata
non videntur, praesertim in tanto tanquam
praecipuo negotio, ubi maxime semetipsam majestas
veritatis agnoscere debet, ne effluere dignetur
verbis inaniter cadentibus. Cum autem sic dici potuisset:
« Venit Joannes in testimonium, » superflue
videtur sic prolatum: « Fuit homo missus a Deo,
cui nomen erat Joannes; hic venit in testimonium, »
siquidem et alii prophetae homines fuerunt et omnes
a Deo missi sunt, et nomine Joannis multi homines

aequevocati sunt. Diligentius ergo pensanda
sunt, quia non exili elocutione, sed grandi declamatione
prolata sunt. Videlicet tali in loco vel causa sic
nominatus homo fuit, multum suscipiendus, longe
dissimilis hominibus multis; utpote quo major inter
natos mulierum nemo surrexit; adeo magnus, ut
longe ante per prophetam, angelus dictus sit. « Hic
est enim, inquit Deus, de quo scriptum est: Ecce
mitto angelum meum qui praeparabit viam ante
faciem meam [(Matth. XI; Marc. I Malach. III)] . »
Homo igitur excellens et inclytus, ore rotundo,
plenaque Evangelii voce, in omnium contentionem
hominum merito pronuntiandus. Missus, inquit, a
Deo. Et prophetae omnes a Deo missi sunt; nam si
a Deo miss non sunt, a semetipsis venerunt. Et si

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.