PL 169, col. 215

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

a semetipsis venerunt, et a semetipsis locuti sunt,
fures sunt et latrones [(Joan X)] . Sed absit hoc a
praeconibus veritatis! absit ab his, ad quos factus
est sermo Dei, de quibus Spiritus sanctus: « Ego, »
inquit, « dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes [(Psal. LXXXI)] .
» Igitur et sancti prophetae omnes a
Deo missi sunt, quia cum Verbo Dei omnes venerunt.
Quid ergo dignum habet singulari tantae enuntiationis
praeconio, quod fuit hic homo missus a
Deo? Multum per omnem modum. Primum quidem
quia dies aliorum, qui missi sunt, « velociores cursore
fuerunt [(Job IX)] . » Quia videlicet cum sit cursoris
officium, vel tantillum exspectare donec videat
quid nuntiet eis ad quos recursurus est, illi
prius hinc per viam universae carnis recurrerunt.

quam praestolatum Domini videre mererentur adventum.
Hic autem eo tempore missus est, quo illum
videre posset; ita, ut eumdem vivens viventibus
digito ostenderet; mortuus mortuis apud inferos
paulo post adfuturum nuntiaret. Deinde sic missus
est, ut supra naturam veniret, natus ex utero senectutis
et sterili (quod non naturae usus, sed solius
Dei est opus) ut nasciturum in nascendo praeveniret,
praedicaturum praedicando praecurreret, baptizaturum
baptizando praeiret, moriturum moriendo praecederet.
Singulariter ergo missus est, cui nusquam
subsistere, nusquam divertere, nullum vacuit cum
saeculo sermonem habere; non domum, non agrum
possidere, nec affines agnoscere, sed urgente sermone
Domini, urgente negotio mittentis pariter et

subsequentis, nudus et expeditus currere habebat
ante faciem ejus velut, qui ad hoc solum factus erat
et natus, ut pararet coram eo vias ejus [(Luc. I)] . Et
huic nomen erat Joannes. Non ab hominibus, neque
per hominem, sed a Deo per ipsius archangelum;
non casu, sed certam ob causam nomen illi erat
Joannes. Certam plane ob causam, quia videlicet
totius praedicationis ejus summa fuit, Domini gratia.
Quid enim praedicavit, nisi carnalem legem abolitam,
et spiritualem exortam esse gratiam? Nam usque
ad ipsum lex, quae per Moysen data est;
e diebus autem ipsius gratia, quae per Jesum
Christum facta est. Et ex quo Auctorem ejusdem
gratiae praetento monstravit indice, per

eamdem gratiam « regnum coelorum vim patitur,
et violenti diripiunt illud [(Matth. XI)] . » Hoc autem
scilicet Domini gratiam, nomen Joannes interpretatum
sonat. Igitur causa manifesta, causa
digna est, propter quam illi nomen erat Joannes. 95
Sed Judaeus hoc ignorat, quia videlicet,
alia [talia] sunt haec, quia velamen, quod est positum
super cor ejus [(II Cor. III)] , admittere recusat.
Verumtamen alia multa praesto sunt, quae et superius
ex parte dicta sunt, quibus arguentibus testimonium
ejus, vel baptismum de coelo fuisse negare
nequeunt [(Luc. XX)] . Igitur demonstrato tanto hoc
homine, tanquam in conspectu concilii, imo in medio
turbarum, vel in seditione concitati adversus
Christum Judaici populi, constanter edicit: « Hic

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.