PL 169, col. 217

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

omnem hominem venientem in hunc mundum, scilicet
illustratione illa, quam in Adam omnes homines
perdiderunt. Quadam enim luce, scilicet luce rationis,
quam habent ex eo quod ad imaginem Dei facti sunt,
omnes homines illuminati veniunt. Quadam autem
illustratione, scilicet cognitionis divinae, quam habere
debuerant ex eo quod nihilominus ad similitudinem
Dei factus est homo, privati nascuntur in
hunc mundum. Sed non omnes homines, non omnes
omnino filii Adam, istam divinae lucis consequuntur
gratiam. Multi enim ab illa sunt juste relicti, et
erraverunt a via veritatis, et Sol justitiae non ortus
est eis. Igitur, quod dictum est: « Illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum, » idem est
ac si dixisset: Lux vera Christus erat, sine qua

nemo illuminatur omnium hominum venientium in
hunc mundum; qui utique ex paterna praevaricatione
omnes obtenebrati veniunt. Sciendum autem
quia per propriam operationem Spiritus sancti fit,
quod illuminantur homines, ut sancti sint ad similitudinem
Dei, qui profecto, quod rationales sunt
conditi ad imaginem Dei, proprium est Filii, « qui
est, ut ait Apostolus, imago Dei invisibilis [(Col. I)] . »
Verumtamen et hoc ipsum quod Spiritus sanctus
advenit ad illuminandam mentem hominis, ejusdem
Filii gratia fit, qui eumdem Spiritum sanctum dare
venit, sicut ipse de seipso enuntiat: « Ignem veni
mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? » [(Luc.
XII.)] Lux ergo vera, solus Christus, qui, ut dictum
est, utroque modo « illuminat omnem hominem venientem

in hunc mundum. » Si autem omnem hominem,
utique et Joannem. Sed hoc dictum est,
quia lux ista Christus, lux vera Dei Verbum, priusquam
in testam carnis nostrae deveniret, erat apud
Deum. Quomodo ergo, inquis, et ante Joannem,
illuminabat omnem hominem, tam longe a Deo factum,
tam longe venientem in hujus mundi exsilium?
Nam forte de Joanne non mireris, quia,
quando illuminatus est, jam lux ista in mundum venerat,
jam templo suo scilicet virginali utero sese
infuderat! Forte et verum dicas, quia descendens
magna illius Lucis substantia, simul et Joannem
in matris utero radiaverat et leni concussu illam,
cui gaudentes applaudimus, infantis exsultationem
fecerat.
Illud quaeris quomodo prius, cum adhuc esset apud
Deum, illuminabat omnem hominem venientem in
hunc mundum? Sed hoc te non moveat; imo, audi
quod sequitur: « In mundo erat. » Et apud Deum erat,
et in mundo erat. Verbum quippe Deus erat. Deus autem
omnium Creator et in patre [in parte] non est,
quia ubique est. Verbum ergo Deus, quia incircumscriptum
lumen est, quia ubique est, et apud Deum erat,
et in mundo erat, quid autem mirum quod et in mundo
erat? Audi quod majus est. Sequitur enim: « Et
mundus per ipsum factus est. » Mundum ergo implet,
ut regat; regit, ut impleat; quem et implendo
circumdat; et circumdando, implet; et sustinendo
transcendit; et transcendendo, sustinet. Igitur repugnantia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.