PL 169, col. 218
Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
non sunt ea quae dicta sunt, scilicet quod
hoc Verbum, haec vera lux, et erat apud Deum, et
illuminabat « omnem hominem venientem in hunc
mundum, » quia videlicet cum ubique sit, et apud
Deum erat et in mundo erat. Jam vero, quid doloris,
quid habet conquestionis, quod, cum dixisset, « et
mundus per ipsum factus est » protinus adjunxit:
« Et mundus eum non cognovit. » O caecitas, o
ingratitudo! Ingrati namque primi homines clauserant,
dum se aperire putabant, oculos suos promittente
mendacii patre diabolo, quod, si transgrederentur
mandatum, aperirentur oculi eorum, fierentque
sicut dii « scientes bonum et malum [(Gen.
III)] , » id est, haberent quod solius Dei est, scientiam
universorum. At vero 96 econtra caecati sunt,
suamque caecitatem posteris suis haereditariam dereliquerunt;
ut per caecitatem eum non viderent,
qui « in mundo erat, et per quem mundus factus
est, » cujus scientiae coaequari procaciter affectaverant,
et per ingratitudinem eum nec de tantillo,
quantum ex operibus illum cognoscere poterant, sicut
Deum glorificarent, aut gratias agerent. Quod
ergo ait: « Et mundus eum non cognovit, » exclamatio
dolentis est. Amplius autem et hoc, quod
sequitur: « In propria venit, et sui eum non receperunt. »
In propria namque venit, scilicet in hunc
mundum, qui per ipsum factus est, vel in eo quod
apprehendit semen Abrahae, de quo propagatus peculiaris
illi fuerat populus Israel. Apprehendens enim
semen Abrahae [(Hebr. II)] , id est, assumens carnem
de semine Abrahae, in propria venit, dum in gente
illa conversatus est cum hominibus, quam sibi magnis
in propriam haereditatem acquisierat beneficiis.
Venit autem non localiter (Deus quippe est: unde
et constat, quia ubique est). Venit sane non de loco
ad locum transeundo, sed qui erat invisibilis, visibilem
se exhibendo. Nam in mundo erat per divinitatem,
cujus est esse vel manere; venit autem in
mundum per humanitatem, cujus est ire, et de loco
ad locum transire. « Et sui, inquit, eum non receperunt. »
Patrum est, non receperunt, insuper et
occiderunt. Nam, qui sunt hi sui, nisi maligni illi et
male perdendi agricolae, quibus ipse suam locaverat
vineam? [(Matth. XXI.)] Aptius namque sic accipitur:
« in propria venit, « ut vineam illam intelligas, de qua
scriptum est per prophetam: « Vinea enim Domini
exercituum domus Israel est [(Isa. V)] , » quam juxta
Psalmistam de Aegypto transtulit, ejecitque gentes,
et plantavit eam [(Psal. LXXIX)] . Cui sepem circumdedit,
quia videlicet urbes muratas, vel angelorum
praesidia praestitit, fodit in ea torcular, et turrim
aedificavit, id est, altare et decus templi, in ea sola
gente habuit. Cum ergo ad hanc vineam suam missus
est, dicente Patrefamilias: « Verebuntur Filium
meum [(Matth. XXI; Luc. XX)] , » in propria venit, sed
mali agricolae, mali operarii legis, non receperunt
eum. Imo ejecerunt eum extra civitatem, et occiderunt
animosius et nequius quam servos ejus [(ibid.)] ,
id est, justos et prophetas occiderunt. « Quotquot