PL 169, col. 224
Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
adversis, nec flexus laudibus suis. Non enim
delectatus famae magnitudine, majorem se quam
est, aestimari patitur, ipsum esse Christum existimantibus
turbis, quem solum nunc Evangelista dixit
plenum gratiae et veritatis. At ille quidem gratiae
minister erat, sed fons plenae gratiae non erat. Verax
quidem ac fidelis erat, sed ipsa veritas non erat.
Quod si vellet et gauderet videri quod non erat, neque
gratiae particeps, neque veritatis consors exstitisset.
Stans ergo fortiter, ut dictum est, radicibus
firmis, nihilque motus inanibus ventis, tanquam cedrus
Libani, totam popularem auram magno clamore
relidit, et dicit: « Hic est, quem dixi, qui post
me venturus est, ante me factus est: quia prior me
erat. » Ut per testimonium Joannis maxime confirmet
Evangelista, hoc quod novissime dixit: « Plenum
gratiae et veritatis; » idcirco haec per anticipationem
intulit. Nam postmodum narraturus est,
quando vel ubi Joannes dixerit ea, quae se de illo
dixisse nunc asserit. « Hic, inquit, qui medius vestrum
stetit, quem vos » nesciebatis. Hic homo ipse
est quem dixi vobis, scilicet, in Bethania trans Jordanem,
ubi eram ego baptizans, quando misistis
sacerdotes et levitas, ut interrogaretis me: « Tu
quis es? » Tunc enim confessus sum, « quia non sum
ego Christus, » et dixi de hoc: « Qui medius vestrum
stetit: Qui post me venturus est, ante me factus
est, » etc. Post Joannem venisse Dominum secundum
carnem in hunc mundum nulli dubium est. Quippe
cujus conceptio Dominicam annuntiationem, et nihilominus
nativitas sex mensibus Domini praecesserat
nativitatem. Ergo quod ait Joannes de illo:
« Ante me factus est, » ad carnis facturam, quam
Verbum assumpsit, referri non potest. Quia, sicut
jam dictum est, vix illa carne calceare se Divinitas
coeperat, et illic praeco ejus exsultavit clausus [(Luc. I)] ,
tanquam gestiens materni uteri fores erumpere,
et illum mox post se venturum nuntiare. Hoc
sciens Arius, hostis fidei, inimicus gratiae et veritatis,
dictum hoc ab ore Joannis praeripit utpote « qui
insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua
insidiatur ut rapiat pauperem [(Psal. VI)] , » et trahendo
ad se, scindat Christi populum. Dei namque
Filium, facturam esse contendit, et ideo dictum
hoc, ante me factus est, in defensionem suae perfidiae
festinus invadit. Sed vere furore caecus, quid
sequatur, non attendit. Nam juxta sensum ejus subversum,
quem locum habet ratio, quae subjecta
est, quia prior me erat? Jamque, ut manifestius
fiat, quam inconvenienter, imo violenter litteram
hanc detorqueat, interim cum sensu ejus Joannem
percontari libet: Quare ante te creatus est ille, o
Joannes? Quia prior me erat, inquis. Quae haec est
ratio? ideo creatus est ante te, quia erat prior te?
an idcirco clamas, et de ipso testimonium perhibes,
ut juxta Arium creaturam illum esse annunties; et
tam concinnam rationem propositioni tuae subjicias?
Vane ergo impius furit, qui tam tenui ramusculo
innixus tam profundum praecipitium subter se non