PL 169, col. 225
Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
metuit. Nam si Joannes juxta sensum eumdem,
quo dixit: « Ante me factus est, » praesenti vel futuro
tempore uti voluisset, dixisset: Ante me fit,
vel ante me fiet. Idem est enim: « Ante me factus
est, » ac si dixisset: Major me effectus est. Quia
videlicet eodem sensu hoc dictum est: « me oportet
minui; illum autem crescere [(Joan. III)] , » vel
illud quod in figura ejus dixit Daniel de lapide, qui
abscissus de monte sine manibus statuam comminuerat [(Dan. II)] .
Lapis autem, inquit, crevit, et
factus est mons magnus, et implevit orbem terrarum.
Lapis etenim Christus, qui comparatione
Joannis parvus videbatur, et super Joannem et super
omnes ejusmodi montes magnus factus est. Igitur
qui post me, inquit, venturus est, qui post me
vobis praedicaturus, vosque post me in Spiritu
sancto baptizaturus est, ante me factus est, ante me
positus majorque me effectus est, me minorato crevit,
me comite Rex magnus incedit. Et hoc jure,
quia prior me erat. Prior me longe, non quia secundum
carnem ante me natus sit, cum ego sex mensibus
nativitatem ejus praecesserim, sed inde prior
me erat, quia apud Deum erat, quia Deus erat. Nam
si vis scire quia tanto prior me erat, audi evidentius.
« Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. »
Omnes omnino, scilicet quicunque illuminandi
in hunc mundum venimus, omnes prophetae,
universi patriarchae, omnes omnino, quicunque
missi sumus, quicunque donum aliquod desursum
accepimus [(Jac. I)] . Ecce quomodo sibi consonant
maximae tubae duorum Testamentorum: Hic Joannes
praecipuus Evangelistarum; et ille alius Joannes
maximus prophetarum. Ecce quomodo sese duo
cherubim mutuo respiciunt, versis vultibus in
propitiatorium [(Exod. XXXVII; Hebr. IX)] . Hic in
novi Testamenti capite; ille consistens velut in
extremo veteris instrumenti margine. Hic Evangelista
et Apostolus; ille patriarcharum atque
prophetarum novissimus. Versis quippe vultibus
in propitiatorium, id est, intentis animis 99
ad perhibendum Christo testimonium [(qui est propitiatio
peccatorum nostrorum [I Joan. II])]
mutuo
sese respiciunt, quia videlicet idem sentiunt, consona
dicunt. Namque hic ait: « In principio erat. » Ille
subjicit: « Prior me erat. » Hic dicit: « Erat lux
vera, quae illuminat omnem hominem venientem in
hunc mundum. » Ille autem: « Et de plenitudine
ejus nos omnes accepimus. » Hic: « plenum gratiae
et veritatis; » ille autem: « gratia et veritas per
Jesum Christum facta est » inquit. Ergo, ut dictum
est, mutuo sese respiciunt, et facies eorum similes
sunt, ita ut ex alterius visione promptum sit et alterum
agnoscere. Igitur quod hic supra dixit: « In
principio erat, » idem est, quod ille nunc ait: « Prior
me erat. » Magna et decenti gravitate contentus sic
dixisse, cum et ipse dicere potuisset: « In principio
erat. » Sufficit enim hoc modicum mediocris enuntiationis
flagellum, ad abigendas muscas haereticorum,
qui Christum fuisse negant ante Mariae partum