PL 169, col. 226
Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
vel conceptum. Proposito namque a Joanne Baptista
sic dicente: « Prior me erat, » assumit protinus
conscia omnis fere Judaea; sed tuus exortus, illius
exortu totis sex mensibus prior erat. Concludit universa
Christianitas: ergo Christus eodem exortu
suo, quo secundum carnem exortus est, vel eodem
conceptu, quo conceptus est, prior erat. Sufficit igitur
adversus sordes haereticas dixisse Joannem: « Prior
me erat; » quia si ante Joannem exstitit, ab utero
Mariae Christus initium existendi non habuit. Quod
si te altior enuntiatio delectat et in hoc tanquam
coelesti modulamine juvat magis acutas quam graves
audire chordas, ecce altiorem quidem, sed modi ejusdem
chordam hic praecentor veritatis eodem digito
percutit.
« Et de plenitudine ejus, inquit, nos omnes accepimus. »
Hoc profecto altius sonat. Sed quid est
illud, quod de plenitudine ejus omnes accepimus?
Utique (ut caetera nunc omittam) totum illud ab ipso
accepimus, unde vobis mirandi apparemus, unde
praecipue ego Joannes videor magnus quod sum
ex utero senili et sterili [(Luc. I)] , comitantibus
prodigiis progenitus, quod sum lucerna ardens
et lucens [(Joan. V)] , ita ut in lumine meo vos exsultare
volueritis, dicentes: Magnus hic est, Christus
hic est. Ita nos omnes ab illo accepimus,
singuli juxta beneplacitum ejus, ut alii ex nobis prophetali
spiritu digni: alii patriarchae magni; alii
reges, electi inventi sint, fide praeclari, justitia insignes,
longanimes in spe, obedientes in praeceptis,
creduli in promissionibus, futurorum praescii, verbo
potentes, miraculis effulgentes. Plenus quippe erat,
ut nunc est, gratiae et veritatis. Unde et ejusdem
gratiae dividua nobis fluenta, de semetipso vivo fonte,
profudit. Non enim sic plenus erat infusionibus
aliunde petitis, sed sicut fons ex propriis venis erat,
imo est plenus « aquae in vitam aeternam salientis [(Joan. IV)] .
»
Ne ergo dicatis: Moysi locutus est Deus; hic autem
nescimus unde sit. Moyses enim et ipse unus
ex nobis, de plenitudine hujus hoc accepit, ut constitueretur
Deus Pharaon' s [(Exod. VII)] , ut eodem
Pharaone superato, totaque Aegypto caesa plagis diversis,
tandem divideret mare Rubrum in divisiones,
et educeret Israel per medium ejus [(Psal. LXXVII;
CXXXV)] , et acciperet panem de coelo [(Joan. IX)] , et
aquam de petra interrupta in eremo. Et hic est illa
manus Domini, cujus digito conscriptam legem ille
accepit in tabulis lapideis [(Exod. XXXII)] , et de hoc
eodem ille scripsit: Ne ergo dicatis illi: « Quinquaginta
annos nondum habes, et Abraham vidisti? [(Joan. V, VIII)]
» quia videlicet antequam Abraham
fieret, hic erat, imo est. Nam hic ipse Verbum Domini
est, quod ad Abraham vel ad omnes sanctos
prophetas factum est. Omnino universi nos, quibus
dicit Spiritus sanctus: « Ego dixi: Dii estis, et filii
Excelsi omnes [(Psal. LXXXI)] , » de plenitudine ejus accepimus
hoc ipsum, quod dii vocamur; quia videlicet
ex eo dicti sumus dii, quod factus est ad nos sermo