PL 169, col. 227
Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
Dei. Hic autem ipse sermo Dei est. Ex ipso igitur,
ut dictum est, accepimus hoc ipsum, quod dii dicti
sumus. Sequitur:
« Et gratiam pro gratia; quia lex per Moysen
data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta
est. » Oportet haec quae dicta sunt, sic intelligi, ut
quam maxime currat expositio cum praesenti intentione
Joannis clamantis et de Christo testimonium
perhibentis. Nam potest quidem et sic accipi: Accepimus
gratiam pro gratia, scilicet gratiam aeternae
salutis, pro grat a fidei praesentis, ad quam nos gratis,
id est, nullis nostris praecedentibus meritis, per
praedicatores suos ipse vocavit, et gratuita peccatorum
remissione justificavit, sed, ut dictum est, ad
praesentem Joannis intentionem propius accedendum
est. Est autem haec ejus intentio ut et sibi, et omnibus
sanctis, ipsi quoque legislatori Moysi Dominum
Jesum praeferat, omnibusque adventum ejus necessarium
fuisse ostendat, eo quod lex, quae per Moysen
data fuerat, neminem eorum ad perfectum
adduxerat [(Hebr. VII)] . Ait ergo: « Et gratiam accepimus
pro gratia, » ac si dicat: Antequam veniret
per corporalem praesentiam, de plenitudine ejus nos
omnes accepimus gratiam, et eo per carnem apparente,
pro eadem gratia accepimus gratiam. Accepimus
autem meliorem gratiam, pro bona gratia;
quia videlicet bona quidem gratia legis, sed quia nihil
ad perfectum adduxit, hic veniens adjuvantem dat
gratiam Evangelii fitque commutatio lucrosa, velut
si quis jubeatur omittere argentum, ut accipiat aurum:
fastidire aquam quamvis limpidissimam, ut
vinum bibat optimum. Legem autem gratiam hic
recte vocari, facile comprobari potest. Dicitur enim
gratia, quod sit gratis data. Gratis autem, id est,
nullis praecedentibus meritis, datam esse legem, vel
cuncta Dei beneficia populo priori testatur Moyses,
cum dicit: « Scito igitur, quod non propter justitias
tuas dederit tibi Dominus Deus tuus terram hanc
optimam in possessionem, cum durissimae cervicis
populus sis [(Deut. IX)] . » Sed dicit aliquis: Jam
erat debitum; quia juraverat Deus patribus ipsorum,
quod daret illis terram fluentem lac et mel [(Gen. XVII)] ,
justumque erat, ut verbum suum vel jusjurandum
quod juraverat, impleret [(Exod. XXXIII)] . Quaerimus
ad haec utrum hoc ipsum quod juravit, gratis an ex
debito juraverit? Et procul dubio fatendum quia non
ex debito, sed gratis juravit, gratis omnino Abrahae
caeterisque patribus apparuit, vel innotuit, quippe
qui peccantem primum hominem juste privaverat
gloria paradisi, nihilque debens cunctis hominibus,
utpote patris abjudicati filiis, juste faciem suam
absconderat ab eis [(Gen. XII, XV)] . Haec est ergo anterior
gratia, quae simpliciter gratia dicitur; sequens
autem Evangelii gratia, non simpliciter gratia, sed
gratia et veritas nominatur. Hanc autem scilicet
gratiam, et veritatem commutatam esse pro gratia
Mosaicae legis, testatur ipse Joannes, qui haec dicit.
Nam eum praemisisset: « Et gratiam pro gratia, »
protinus adjunxit exponens quid dixerit: « Quia lex