PL 169, col. 229
Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
auditu; oculus videlicet ejus, qui juxta Isaiam cernit
terram de longe [(Isa. XXXIII)] , et auris ejus, qui cum
Ezechiele audit interius ab animalibus sanctis « sonum
alarum, quasi sonum sublimis Dei [(Ezech. XI)] . »
Hunc ergo sonum tam sublimem attento, quaeso,
discernamus auditu. Quia non frustra sic dixit:
« Qui est in sinu Patris, » cum dicere potuisset: Qui
est apud Patrem. Non enim nihil habet momenti dictio
hujusmodi, imo per maximum reddit audienti
splendorem divinae pulchritudinis, praesertim in hoc
fortissimo themate, quo in summo negotio legis et
gratiae quaedam fit comparatio sive oppositio; non
sicut boni et mali, sed sicut perfecti et imperfecti,
videlicet ubi dictum est: « Quia lex per Moysen
data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta
est. » Percipiat ergo diligens auditus fidei, quid hoc
supremo clamore velit insinuare praeco gratiae et
veritatis. Quaerebas unde haberet Jesus Christus, ut
faceret quod facere non potuit Moyses; qua de causa
solus esset electus de tot millibus, qui gratiam et
veritatem inter Deum et homines restitueret, id
est inimicitias solveret, pacemque reformaret [(Colos. I)] .
Ecce respondetur tibi: Quia ipse est
in sinu Patris. Quid est, in sinu Patris? in summa
diligentia, in cura et custodia diligentissima
est Dei Patris? ad quid? Videlicet ut peccatum
illum invenire non possit, quod omnes homines
invenit ab initio saeculi; quod omnes omnino animas
persequens, invenit foris, et comprehendit unamquamque
in menstruis suis. Foris inventi sunt; quia
videlicet, projecti sunt, testante Isaia: « et dormierunt
in capite omnium viarum [(Isa. LI)] , » sicut bestia
illaqueata. Quomodo ergo possent abjectos in gratiam
reducere projecti; solvere vinctos illaqueati? Propter
quod paulo superius, cum dixisset idem propheta:
« Consurge, Jerusalem, quae bibisti de manu
Domini calicem irae ejus, » subsecutus adjunxit:
« Non est qui suscitat ( alias, sustentet) eam ex omnibus
filiis quos genuit, et non est, qui apprehendat
manum ejus ex omnibus filiis quos enutrivit [(ibid.)] . »
quia videlicet omnes, ut praedictum est, exierant de
sinu gratiae Dei, cum peccato primae praevaricationis
nati, et insuper actualibus peccatis nequaquam
omni ex parte liberi, quamlibet magni et justi. Hic
autem foras non abiit, foris non stetit, foris non
sedit, quando regionem nostram introivit. Adam
nescivit. Serpens ignoravit, Eva nec delectata est,
nec doluit, sed solus Pater Deus Virginis conscius
fuit. Qui miro modo Filium hunc, et in uterum ejus
misit, et sinu suo continuit, quem et nunc et semper
tanta custodit cura, tanta confovet diligentia, ut
tentator diabolus nulla unquam inveniat ejus vestigia,
ignoret unde veniat, nesciat quo vadat. Quia
ergo sic est in sinu Patris, quia peccatum non fecit,
nec aliunde contraxit, idcirco ad reconciliandos homines
vultui Patris ejusdem assistere venit; idcirco
gratia et veritas per eum facta est, sicut supra dictum
est, idcirco Deum, quem nemo vidit unquam,
enarravit, id est, revelavit, videndum hominibus