PL 169, col. 230

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

reddidit. Hinc est illud in psalmo, quod idem patet,
dum dicit opera sua regi huic, dum lingua sua, id
est, sancti Spiritus potentia, veluti calamo scribae
velociter scribentis, hoc verbum suum, hanc sapientiam
suam potentiamque universam, humanae naturae
inscribit, alloquitur eum sic: « Speciosus forma prae
filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tuis [(Psal. XLIV)] .
» Speciosus namque forma est prae
filiis hominum; quia videlicet non solum homo, sed
et natura Deus est. Nam et filii hominum, sunt quidem
aliqui per adoptionem dii, sicut supra dictum
est, ex testimonio psalmi dicentis: « Ego dixi: Dii
estis et filii Excelsi omnes [(Psal. LXXXI)] . » Hic autem
solus per naturam Deus est; solus Patri consubstantialis
Filius est. Cujus divinitas hic proprie signatur

hoc nomine, quod est forma. Divinitas namque
forma est; forma utique non formata (quia videlicet
creata vel facta non est substantia Dei, ac
per hoc, ut dictum est, constat, quia non formata)
sed tantum forma est. Formata quippe dicuntur et
sunt ea, quae constant ex materia simul et forma.
Verbi gratia ut homo formatus dicitur; quia constat
ex corpore et anima. Ipsum quoque corpus
solum, constans ex terra simul et Dei plasmatura;
vel etiam statua aliqua, constans ex materia lapidea
vel aenea, et artificis sculptura. Deus autem ex nulla
constat materia. Propter quod semper est idem quod
est, non permutatur, nullisque subjacet accidentibus
Quapropter divinitas non formata, ut dictum est, sed
tantum forma est. Unde Jesu Christi divinitas proprie

signatur per hoc quod dictum est: « Speciosus
forma prae filiis hominum, » ac si diceretur: Ex eo
quod Deus es, speciosus et gloriosus es prae cunctis
hominibus, quia puri sunt homines. Igitur dicturus, 101
diffusa est gratia in labiis tuis, recte
praemisit: « Speciosus forma prae filiis hominum, »
quod idem est ac si dicat Joannes evangelista:
Idcirco plenus « est gratiae et veritatis, quia in
principio erat Verbum, et Deus erat Verbum. » Vel
sic dicat Joannes Baptista: Idcirco « gratia et veritas
per illum facta est, quia prior me erat, » vel quia
« in sinu Patris est. » -- « Et hoc testimonium Joannis
quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et
levitas ad eum, ut interrogarent eum: Tu quis es? »
Hoc, inquit, est testimonium Joannis quod dixi,

quod nunc perhibet, quod nunc clamat adversus
omnes Antichristos, qui ante Mariam Christum fuisse
negant, imo et perhibebit et clamabit, quandiu bonis
piscibus mali pisces permisti, conabuntur rumpere
retia fidei. Hoc verum est ejus testimonium. Quod
quando vel qua causa commonitus perhibuerit, jam
dicam. Multum enim attinet ad rem scire tempus et
causam, praesertim, cum exinde possit dignosci [(Matth. XIII)] ,
utrum ex hominibus an de coelo testimonium
ejus sit, id est, ea quae de Christo testatus
est, utrum ex conjectura humana, an ex prophetiae
spiritu percepit. Hoc ergo dico, quia testimonium
hoc quod praedictum est, tunc elocutus est, « quando
miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et levitas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.