PL 169, col. 273

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

parent hujus nominis. Rursus autem aspicientes
ad duodecim sedes, et sedentes in illis, videmus
Bartholomaeum Philippo, per quem Nathanael iste
vocatus est, ubique cohaerentem, quem ignoramus,
quando vocatus sit, sicut nescimus Nathanael, postquam
vocatus est quo devenerit. Et sicut hic evangelista
Joannes qui de Nathanael scripsit, sparsim
cunctos nominans apostolos, de Bartholomaei nomine
omnino tacuit; sic econtra caeteri evangelistae,
qui ubique Bartholomaeum Philippo conjungunt,
de nomine Nathanael omnino tacuerunt. Constat
vero quia Bartholomaeus non Hebraicum, sed
Syrum nomen est, quod Latine dicitur, filius suspendentis
aquas. Nathanael autem Hebraicum, et interpretatur donum Dei.
Fortassis ergo hic ipse Nathanael,

qui erat a Cana Galilaeae, Bartholomaeus
est, quod interpretatur filius suspendentis aquas:
quia tertia die, cum nuptiae fierent in illo vico suo
Cana Galilaeae, forte per occasionem ejus Dominus
invitatus ad nuptias, aquas in vinum convertens, in
admirationem omnium, illas suspenderat. Sed audiamus
quid huic confessori suo Filius Dei, rex
Israel unus idemque homo, responderit. « Quia dixi
tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis. »
Hoc plane de seipso sperare potest quisque fidelis.
Cum enim parva, quae sentit de Verbo Dei, fideliter
et intentione bona depromit, dignum se exhibet, cui
revelet majora Pater qui est in coelis, quae revelare
non potest caro et sanguis [(Matth. XVI)] . Unde scriptum
est in Psalmo: « Os meum aperui, et attraxi

spiritum [(Psal. CXVIII)] . » Os namque suum aperiens,
scilicet confitendo ad salutem, quod corde
credit ad justitiam, Spiritum sanctum attrahit, qui
in ampliori cognitione veritatis, bonum ejus impleat
desiderium. « Et dixit illis: Amen dico vobis, videbitis
coelum apertum, et angelos Dei descendentes
et ascendentes super Filium hominis. » Hoc illis
dicto, illud quo [quod] nesciebant, videndum repromittit,
scilicet per passionem suam coelum esse
aperiendum, futuramque angelorum et hominum
concordiam, qui prius inter se discordes fuerant,
clauso hominibus coelo, et sub texto pariete inimicitiarum,
propter originale peccatum. Non enim
fuerat hactenus ille angelorum et hominum consensus,
ut venientes sancti angeli, exeuntes de corporibus

animas beatorum hominum, per patentes
portas coeli inferrent, ut nunc faciunt, venerantes
et adorantes in rege ac Deo suo naturam hominum,
qui sine vehiculo angelorum potenter ascendit in
coelum, « ponens nubem ascensum suum, et ambulans
super pennas ventorum [(Psal. CIII)] . » Hoc plane
videndum veris promittit Israelitis, ut quod in figura
praevidit carnalis pater eorum Israel, [(Genes. XXVIII)]
hoc in semetipso revera complendum esse pronuntiet.
« Jacob » namque « egressus de Bersabee, et
pergens Aran, cum venisset ad quemdam locum, et
vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de
lapidibus qui jacebant, et supposuit capiti suo, dormivitque
in eodem loco: viditque scalam stantem super

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.