PL 169, col. 827

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

commentariorum. Ad haec, inquam: Nimirum sanctarum spatiosus ager Scripturarum, omnibus Christi confessoribus
communis est, et tractandi illas nulli jure negari potest licentia, dummodo salva fide, quod sentit,
dicat aut scribat. Quis namque recte indignetur, eo quod in eadem possessione post unum aut duos puteos, quos
foderunt Patres praecedentes, plures proprio fodiant labore filii succedentes? Denique Isaac et
alios puteos
fodit, praeter illos quos foderant servi patris sui Abraham, quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim. Nam postquam et illos rursum fodit, appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat,
sequitur Scriptura, et dicit:
Foderunt in torrente, et repererunt aquam vivam. Item foderunt et alium. Ac deinceps:
Profectus inde fodit alium puteum [(Gen. XXVI)] . Itaque, juxta hanc regulam, nobis quoque concedant,
post illos puteos quos foderunt, id est, post illos tractatus quos tractaverunt Patres et priores nostri, et
alios fodere puteos proprii vomere ingenii, dummodo vivam, et nos aquam reperire possimus, quae nulli noceat
bibenti, nulli scandalum vel errorem faciat legenti. Sed jam gratiae Dei, tuaeque auctoritatis patrocinio
fretus, propositum ingrediar opus, solummodo in Domino Deo spem meam ponere
[(Psal. LXXII)] bonum judicans,
ut videlicet non hic, sed in futuro recipiam mercedem
R. D. D. RUPERTI ABBATIS TUITIENSIS IN APOCALYPSIM JOANNIS APOSTOLI COMMENTARIORUM
LIBER PRIMUS.
350 [(CAP. I.)]

« Apocalypsis Jesu Christi. »
Cum tota libri series Graece conscripta fuerit, et de
Graeco fonte in Latinae linguae amnem cucurrerit,
sola ejusdem appellatio intacta permansit, ut apud
Latinos diceretur Apocalypsis: quod nomen poterat
in revelationem transferri, videlicet ob excellentiam
rerum sive mysteriorum quae haec Scriptura comprehendit.
Sic alleluia, sic amen, Hebraea vocabula,
ob dignitatem sensuum in Graecis et Latinis litteris
permanserunt. Sic Evangelium in Latinis codicibus
de Graeco reservatum est; quo sermone
omnes, praeter Matthaeum, evangelistae conscripserunt.
Itaque « Apocalypsis, » id est revelatio praecellens
et in sensibus adorandae plena majestatis, « Jesu

Christi, » inquit, id est Salvatoris uncti Quemadmodum
in psalmo scriptum est: « Unxit te Deus, Deus
tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis [(Psal. XLIV)] . »
Et quidem multi nomine Jesu aequivocati sunt, sed
hic propriam nominis hujus habet rationem. Quam
subjungens angelus, cum dixisset: « Paries autem
filium, et vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim,
inquit, salvum faciet populum suum a peccatis
eorum [(Matth. I)] . » Item multi christi, id est, uncti
fuerunt, sed hic prae omnibus illis unctus est; utpote

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.