PL 169, col. 828

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

« in quo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter [(Coloss. II)] ;
» illi autem hujus fuerunt vel
sunt consortes, sive participes. De hoc itaque sentiendum
est, quia, sicut omnium, ita et revelandae
hujus Apocalypseos potestatem, quam natura non
habebat, ejusdem Jesu Christi humanitas dono accepit.
Unde sequitur et dicit: « Quam dedit illi
Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri
cito. » Quid enim habet quod non acceperit in unigenito
etiam Filio nostra natura? [(I Cor. IV; Rom.
VIII.)] Quid porro non accepit, aut quid non datum
est ei pro eo quod obedivit « usque ad mortem,
mortem autem crucis? » [(Philipp. II.)] Nihil illi non
subjectum reliquit Deus, cum Psalmista dicat:
« Omnia subjecisti sub pedibus ejus [(Psal. VIII)] . »

Sed et ipse de seipso dicit, obedientia jam consummata:
« Data est mihi omnis potestas in coelo et in
terra » [(Matth. XXVIII)] . In isto quoque libro dicit:
« Et fui mortuus, et ecce sum vivus [vivens] in saecula
saeculorum, et habeo claves mortis et inferni. »
Verum haec de rerum omnium potestate dicta sint.
Illam, de qua nunc sermo est, scilicet revelandi
coelestia sacramenta servis suis, potestatem, humanitas
dono accepit; quemadmodum et in hoc libro
significatum est, ubi Agnus signatum de dextera

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.