PL 169, col. 23

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

imo quaesitu et scitu dignum est, cur et hic, et per
omnes fere veteris instrumenti paginas vocetur Spiritus
Dei sive Spiritus Domini; in Evangelio autem,
et ab ipso exordio Evangelii secundum Lucam nominetur
Spiritus sanctus absque relatione Dei vel Domini.
Sic enim esse advertere poteris, si mente vel
sedula intentione percurras Scripturas utriusque
Testamenti Veteris et Novi. Hoc ergo si quaeras, utilem
cito solutionem invenis, quia spiritus ejusdem
processio, quem procedentem sancta Christi Ecclesia
nuncupat, auctoritate ipsius dicentis: « Cum venerit
Paracletus, quem ego mittam vobis, Spiritum
veritatis, qui a Patre procedit [(Joan. XV)] ; » ejus, inquam,
processio tribus effecta est modis secundum
Scripturas veritatis. Primo, ut in principio, de quo

jam dictum est, crearentur omnia, secundo, ut spiritualibus
donis humana exornaretur creatura, inter
quae maximum est illud quod locutus est per prophetas;
tertio, ut in poenitentiam et remissionem
peccatorum daretur quod ante Christi adventum
non fiebat. His ante perspectis, patenter intelligis
quia ubi primo processit ad creandum omnia, sicut
hic habes: « Et Spiritus Dei ferebatur super aquas [(Gen. I)] ,
» recte dictus est Spiritus Dei, quo nomine
intelligitur, sicut ait Pater Augustinus, quod sit ipse
bonitas Dei, « etenim quia bonus est, ait, Deus, idcirco
omnia creavit. Et ubi dona sua distribuit, ibi
scribitur Spiritus Domini: » exempli gratia, ut illic:
« Et recessit Spiritus Domini a Saul, et ferebatur

in David [(I Reg. XVI)] . » Et ubi remissionem peccatorum
coepit operari, scilicet ab adventu Christi Filii
Dei, glorioso vocabulo Spiritus sanctus coepit nuncupari.
Denique ante adventum ejusdem Filii Dei,
dabatur quidem in divisionem gratiarum, sed non
etiam in remissionem peccatorum. Unde est illud:
« Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum
fuerat glorificatus [(Joan. VII)] . » Quia ergo ipse est
omnium peccatorum remissio, nostra est sanctificatio,
pulchre ex ore nostro tali honoratur vocabulo
Spiritus sanctus, non quod sanctificatus, imo quod
sanctificans sit, sive sanctificator, et ipsa sanctificatio.
Verum de hujusmodi suo loco plenius dicendum
erit nunc ordinem servaturi redeamus ad caput.
CAPUT XII.
Cum et Pater sit Spiritus, et Filius Spiritus, quam
ob causam hoc ipsum substantiale nomen, scilicet
Spiritus, huic uni personae saepius in Scripturis
sanctis assignetur
Quamvis hic solam hanc personam Spiritum nuncupaverit
Scriptura, dicendo: « Et Spiritus Dei ferebatur
super aquas, » nihilominus tamen et ipse
Deus, cujus hic Spiritus praedicatur, et ipsum principium,
id est Filius, in quo « Deus creavit coelum et
terram, » Spiritus est, et non tres spiritus sed unus,
sicut non tres dii sed unus Deus. Unde in Evangelio,
cum dixisset Dei Filius: « Veri adoratores adorabunt
Patrem in spiritu et veritate, nam et Pater tales
quaerit qui adorent eum, » protinus subjunxit:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.