PL 169, col. 24

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

« Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu
et veritate oportet adorare [(Joan. IV)] . » Quibus
in verbis non illud intenditur, ut spiritus subjectum,
et Deus praedicatum sit, et iste sensus sit, Spiritus
sanctus est Deus, licet et hoc suis in locis recte
praedicetur, sed hoc nimirum ut Deus subjectum, et
Spiritus sit praedicatum, sitque sensus, Deus est Spiritus.
Quia videlicet sancta Trinitas, quae hic, ut
jam dictum est, intelligitur: « In principio creavit
Deus coelum et terram, et Spiritus Dei ferebatur
super aquas, » sicut unus Deus, ita veraciter unus
praedicatur et intelligitur Spiritus. Quam igitur ob
causam hoc ipsum substantiale nomen, scilicet Spiritus,
saepius in Scripturis sanctis huic uni personae

assignatur? Nunquid eo quod subtilior sit natura,
cum sit una summae Trinitatis natura vel substantia?
Non utique subtilior est, neque enim ulla est substantiae
dissimilitudo, sed est hujus personae propria
quaedam valde subtilis operatio. Sic enim spiritus
iste intelligitur in Deo, quomodo in anima conscientia
sua sive intentio. Denique et Apostolus cum
dixisset: « Quis enim scit hominum quae sunt hominis,
nisi spiritus hominis, qui in ipso est. » Continuo
subjunxit: « Ita et quae Dei sunt nemo cognovit,
nisi Spiritus Dei [(I Cor. II)] . » Virtus Altissimi
est hic Spiritus Patris, et Filii, utramque enim et
personam hic recte intelligimus in nomine unius
Dei, cum dicitur spiritus Dei, et in isto capite libri
et in toto libro, id est Scriptura sacra, ubi passim

praedicatur Spiritus Dei, vel Spiritus Domini. Quod
si distinctio personarum in hac ipsa relatione desideratur,
exemplum in promptu est, cum in Evangelio
Dominus dicit: « Non enim vos estis qui loquimini,
sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis [(Matth. X)] .
» Et Apostolus ad Galatas: « Quoniam,
inquit, estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui
in corda nostra [(Gal. IV)] , » et alibi loquitur: « Si
quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est
ejus [(Rom. VIII)] . » Virtus, inquam, Altissimi est,
sicut et Filius fortitudo vel brachium Domini, hoc in
sua operatione proprium habens, quod per brachium
quidem Domini, id est per Filium, facta
omnis natura, vel formata est omnis creatura sive
substantia, per hunc autem vivificata est, et vivit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.