PL 169, col. 26
De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
omnia quae fecerat, et erant valde bona. » Parum,
inquam, est attendere haec in processione hujus Spiritus
Dei, nisi levatis, ut jam dictum est, oculis videas
quousque processerit, et adhuc in opere suo
processurus sit, videlicet donec sedeat Filius hominis
in sede majestatis suae, potestatem habens
faciendi judicium a dextris et a sinistris; Filius,
inquam, hominis principium creaturae et summo
creationis sive processionis hujus Spiritus Dei, quia
propter ipsum et per ipsum omnia facta sunt, sicut
supra memoratum est cum testimonio sermonis
apostolici, quo dixit: « Decebat enim eum, propter
quem omnia et per quem omnia, qui multos filios
in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per
passionem consummari [(Hebr. II)] . »
CAPUT XIV.
Item de processione Spiritus sancti, quid differat a
processione Filii, quoniam dixit Filius: « Ego enim
ex Deo processi et veni. »
Sequamur attentius cum glorificatione Trinitatis
majestatem hujus processionis, et hoc nobis sit formare
vel jure sacerdotali edere panes propositionis
de mensa sanctuarii coelestis, quam Dominus
in conspectu nostro paravit [(Psal. XXII)] , quod Scripturas
veritatis fideliter tractando, dignas Deo, quoad
possumus, facere possumus hostias pulchrae laudationis.
Dicendum in primis, ipsa processio vel ipsum procedere
quid sit, deinde quid distet inter processionem
Spiritus sancti et processionem Filii, quoniam et
ipse de semetipso loquens, hoc verbo usus est, dicendo
Judaeis: « Si Deus Pater vester esset, diligeretis
utrumque. Ego enim ex Deo processi et veni.
Neque enim a meipso veni, sed ille me misit [(Joan.
VIII)] . » Duo verba dixit, « processi et veni, » et nimis
angustum est, si in his duobus verbis unum idemque
intelligere velis, scilicet nihil aliud quam quod
in hunc mundum veniens, qui invisibilis erat apud
Deum, visibilis per assumptam carnem apparuit.
Latior sensus et amplioris intelligentiae lumen est,
si duas nativitates ejus suscipias in his duobus verbis,
« processi et veni; » nativitatem humanitatis, qua
ex substantia Patris ante saecula genitus est;
et nativitatis, ipsius humanitatis, qua ex substantia
matris in saeculo natus est. Quamvis et
hoc quod venit prodiens ex Virginis utero, procedere
fuerit, sicut scriptum est: « Et ipse tanquam sponsus
procedens de thalamo suo [(Psal. XVIII)] . » Item, in
alio Psalmo dicitur ei: « Intende prospere, procede
et regna [(Psal. XLIV)] . » Quod recte intelligitur de
praesenti humanitatis ejus vita, juxta quam veraciter
dictum est: « Puer Jesus proficiebat aetate et sapientia [(Luc. II)] ,
» videlicet, eo usque proficiens, ut
appareret dictis et factis, quod ipse esset ipsa Sapientia;
et sicut dictum ita et factum est, quia prospere
processit per annos paulo plusquam triginta et
tam brevi exacto tempore, ecce nunc regnat in potestate
magna, quemadmodum dicit: « Data est mihi
omnis potestas in coelo et in terra [(Matth. XXVIII)] . »
Verum nos hic agimus de illo antiquiore processu