PL 169, col. 27

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

ejus, de quo non sine magno pondere dixerit: « Ego
enim ex Deo processi [(Joan. VIII)] . » Quisnam ille
processus, sive illa processio quae fuit, nisi illa mirabilis
atque ineffabilis dilectio dicentis: « Fiat lux,
fiat firmamentum [(Gen. I)] , » fiant luminaria et caetera
omnia, de quibus Psalmista, contemplator illius
dicti sive verbi: « Statuit, inquit, ea in saeculum et
in saeculum saeculi, praeceptum posuit et non praeteribit [(Psal. CXLVIII)] .
» Igitur ut supra propositum est,
in primis dicendum nobis, ipsa processio, vel ipsum
procedere quasi sit et deinde processio Filii qui dixit:
« Ego enim ex Deo processi, » in quo differat a processione
Spiritus sancti, de quo idem dixit: « Quem
ego mittam vobis, Spiritum veritatis, qui a Patre
procedit [(Joan. XV)] . »
CAPUT XV.
Quid sit processio, sive procedere, et cur de semetipso
loquens, praeterito tempore dixit, « processi; » de sancto
autem Spiritu dixit praesenti tempore, « procedit. »
Processio est solemnis egressio personarum
maxime spectabilium, non sine quadam gravitatis
festivitate suam praesentiam exhibentium, taliter ut
venerationem quoque digne mereantur a conspectu
plebium, magna, ut saepe fit, cum jucunditate occurrentium,
magno cum gaudio deducentium. Et nostrum
quidem procedere, qui locales sumus, est
proficisci de loco ad locum: Divinitatis vero localis
non est, licet interdum locus illi ascribatur, exempli
gratia, cum dicit quispiam: « Vere etenim Dominus
est in loco isto, et ego nesciebam [(Gen. XXVIII)] . »

Est autem processio divinitatis effectus mirandi operis,
unde sic perpenditur, sic mente conspicitur,
majestas tantae dominationis, sicut ex facie cognoscitur
dignitas hominis reverendi, de loco ad locum
venerabiliter procedentis. Igitur effectus operis, si
dociles, si attenti, si benevoli sumus ad contemplandam
pulchritudinem tantae processionis, docere
nos potest, ut cognoscamus Dominum majestatis:
Dominum, inquam, majestatis, Filium qui jamdudum
processit, Dominum majestatis nihilominus
Spiritum sanctum qui adhuc procedit. Haec denique
discretio in temporibus verbi hujus prudenter audienda
est, quia de semetipso loquens Filius Dei,
secundum praeteritum tempus dixit: « Ego enim ex

Deo processi [(Joan. VIII)] , » de sancto autem Spiritu
loquens praesenti tempore dixit: « Qui a Patre procedit [(ibid. XV)] .
» Proinde nimis incongruum esset,
ambos, scilicet Filium et Spiritum sanctum dicere
procedentes, cum procedens participium sit temporis
praesentis, sicut et Verbum procedit, quod de
solo Spiritu sancto dictum est, Filius autem jamdudum,
sicut dictum est, processerit, cujus processio
fuit ille effectus operis, a quo Deus, qui per illum
omnia creavit, jamdudum cessavit, sicut manifeste
Scriptura dicit: « Et requievit Deus die septimo ab
universo opere quod patrarat, et benedixit diei septimo,
et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat
ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret [(Gen. II)] .
» Nullam quippe novam creaturae speciem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.