PL 169, col. 28
De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
deinceps creavit, quam ante illam requiem suam in
genere suo non creaverit.
13 CAPUT XVI.
Quod neque Filius ad creandum omnia processerit
absque cooperatione Spiritus sancti, neque Spiritus
sanctus ad sanctificandum procedat absque cooperatione
Filii.
Nunquid vero processionem Spiritus sancti qua
nunc usque procedit ad sanctificationem creaturae
rationalis, secernimus aut secerni patimur processione
Filii, quae, sicut jam dictum est, dudum processit
et procedere, id est, novas creaturae species
condere vel patrare cessavit? Nunquid hoc dicimus,
aut dici vel aestimari patimur, quod Filius ad creandum
processerit absque cooperatione Spiritus sancti,
aut Spiritus sanctus ad sanctificandum procedat absque
cooperatione Filii? Absit hoc! Inseparabilis enim
est totius operatio Trinitatis, unius Dei, unius et
inseparabilis imperii, et tunc, quando processit Filius
ex ore Patris dicentis, fiat hoc vel illud, ductor
totius operis erat Spiritus sanctus, et nunc, quandiu
ad sanctificandum procedit Spiritus sanctus, ferturque
super aquas baptismi, idem ipse « qui ferebatur
super aquas » in initio, sicut Scriptura dicit. Filius
arbiter et efficiens causa est ejusdem sanctificationis.
Et illic: ubi Deus Pater cum Spiritu sancto per Filium
cuncta creavit (omnia per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil), et hic ubi Deus Pater cum
Filio sanctificat electionem creaturae rationalis, deliciae
parantur, vel perficiuntur cooperatione totius
Trinitatis, illae nimirum deliciae charitatis, quarum
ita meminit Sapientia Dei, Filius Dei, memor ejus,
quam dicimus suae processionis: « Quando praeparabat
coelos aderam, quando certa lege et gyro vallabat
abyssos, quando aethera firmabat sursum,
et librabat fontes aquarum, quando circumdabat
mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent
fines suos, quando appendebat fundamenta
terrae, cum eo eram cuncta componens, et delectabar
per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,
ludens in orbe terrarum, et deliciae meae esse cum
filiis hominum [(Prov. VIII)] . » Quidnam est hoc, nisi ac
si diceret, quando dixit Deus « Fiat lux, » quando
dicebat, « Fiat firmamentum in medio aquarum,
congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum
unum, » quando, inquam, haec et caetera dicebat
et per singulos dies videbat « quod esset bonum [(Gen. I)] ,
» ego procedebam ex ore ejus, ego enim
sum illa dictio, sive Verbum ejus. Igitur processio
Filii tempore vel loco a processione Spiritus sancti
non secernitur, quia videlicet, tunc ista facta sunt,
quando Spiritus Dei « super aquas ferebatur; » et
sicut Pater, ita et Filius, ita et Spiritus sanctus
unus Deus, ubique est, et nullo loco concluditur.
Tantum in effectum operis distantia agnoscenda est
processionis utriusque, scilicet Filii et Spiritus
sancti, quia videlicet a conditione creaturarum sive
substantiarum, quae utique per Filium factae sunt,
omnia enim per ipsum facta sunt, « septimo die