PL 169, col. 29
De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
Deus requievit. » A sanctificatione vero creaturae
rationalis (quod opus per Spiritum sactum fit) nondum
Pater aut Filius requievit, nondum cessavit,
unde dixit et Judaeis idem Filius Dei: « Pater meus
usque modo operatur, et ego operor [(Joan. V)] . »
De illis deliciis Sapientiae dicentis: « Et deliciae
meae esse cum filiis hominum [(Prov. VIII)] , » suo
loco in illo speciali opere Trinitatis, scilicet in factura
vel plasmatione hominis, erit plenius dicendum.
CAPUT XVII.
Contra illos qui dixerunt Spiritum sanctum a solo
Patre, et non etiam a Filio procedere, dictum a
Sapientia: « En proferam vobis Spiritum meum,
et ostendam verba mea. »
Eadem ipsa Sapientia dicit parvulis: « En proferam
vobis Spiritum meum, et ostendam verba mea [(Prov. I)]
» Quid hoc est, nisi quod facturam se praevidebat,
jamque fecit ipsa incarnata Sapientia? Cum
enim resurrexisset a mortuis, stans in medio discipulorum
suorum, insufflavit et dixit eis: « Pax vobis,
accipite Spiritum sanctum [(Joan. XX)] , » et sicut
alius evangelista dicit: « Tunc aperuit sensum ut
intelligerent Scripturas [(Luc. XXIV)] . » Nonne hoc
erat Sapientiae, id est de Filio [Filii] Dei, procedentem
de semetipso dare vel proferre Spiritum suum,
Spiritum sanctum, et ostendere verba sua? Item in
eodem libro scriptum est: « Sapientia aedificavit
sibi domum, excidit columnas septem [(Prov. IX)] . »
Quid hoc est dicere, nisi quia Verbum Dei, Filius
Dei naturam assumpsit, sive corpus humanum, et
eidem assumpto homini sanctum infudit septiformem
Spiritum? Haec idcirco dicimus, quia fuere
nonnulli maxime Graecorum, qui dicerent a solo Patre
et non etiam a Filio procedere hunc Spiritum
sanctum, quos tamen sancta Romana Ecclesia, Latinae
Ecclesiae columna, jamdudum per multa consilia,
luce coruscans evangelica et super petram fidei
firmiter stans fundata, sic reverberavit, concentorem
ex ipsis Graecis habens Athanasium catholicum
atque orthodoxum, ut jam non sit nobis necesse
quidquam addere, nisi quia spontaneum in sermonibus
nostris huic processioni offerimus obsequium,
et in scribendo de hujusmodi quoddam dulce in palato
cordis ruminamus delectamentum. Tunc autem
delectamentum hoc duplicatur, et spectatorem tantae
processionis laetificat abundantius, si cum auctoritate
Scripturarum ratio quoque suppeditat, ut non
dubitet intima fides, quod non minus a Filio, quam
a Patre, hic amborum Spiritus procedat, Deus ex
Deo, non differens in substantia, par ambobus in
majestate, non par in gloria. Igitur ut de ipsa processione
utiliter delectemur, et delectabiliter utilia
loquamur, dicendum in primis quot sint et qui sint
modi processionis ejusdem sancti Spiritus.
CAPUT XVIII.
Ad eamdem veritatis rationem multum illud valere
quod ait Filius nocte illa qua tradebatur: « Sed
ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam;
si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos;
si autem abiero, mittam eum ad vos. »
Jam quidem longe superius praelibatum est, sed