PL 169, col. 30

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

nunc repeti, et latius explanari causa postulat, quia
processio sancti Spiritus tribus effecta est modis
secundum Scripturas veritatis. Primo, ut in principio,
id est in Filio, sive per Filium crearentur
omnia, inter quae ubi dictum est: « Et Spiritus Dei
ferebatur super aquas, » maxima atque pulcherrima
narratur facta esse creatura, lux intellectualis,
scilicet creatura angelica. Secundo, ut spiritualibus
donis humana exornaretur creatura, inter quae maximum
est illud quod locutus est per prophetas. Tertio,
ut in poenitentiam et remissionem peccatorum daretur,
quod ante Christi adventum non fiebat. De isto
effectu processionis, quod est in remissionem peccatorum
dari, quis dubitet hoc 14 dicere, quia secundum
hunc modum Spiritus sanctus a Filio quoque

procedit? Nam de illo quoque dato, quo Spiritus
idem divisiones gratiarum distribuit, postmodum
dicendum erit, quia nihilominus hoc etiam modo a
Filio procedit. De isto nunc dicere praestat quod est
in remissionem peccatorum dari, quo sine dato nullus
unquam hominum salvari potuit aut poterit. Hoc
ergo in primis libenter, ut spero, et efficaciter accipiet
auditor fidelis. « Vado, » inquit ipse Filius Dei,
« ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat
me: Quo vadis. Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia
implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico
vobis: expedit vobis ut ego vadam. Si enim non
abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem
abiero, mitam eum ad vos [(Joan. XVI)] . » Scio quidem
et miror locum hunc a quibusdam magnis et sanctis

Patribus sic esse tractatum, ut dicerent apostolos
Christi circa ipsum Dominum non potuisse habere
dilectionem spiritualem, nisi praesentia sui subtraheret
corporalem, atque hoc esse quod dicit: « Si
enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos;
si autem abiero, mittam eum ad vos. » Denique
talis hujus praesentis capituli expositio, verticem
rei sive majestatem sacramenti de quo tunc agebatur
in illa sacratissima coena, non attingit; ut dicere
non dubitem, quia pro rei magnitudine seu pondere,
sensus iste bonus quidem, sed nimium videtur exilis.
Amplius autem et hoc dicere licet, quod non idcirco
factum est, quod hic praedixerat. « Tristitia implevit
cor vestrum, » quia corporalem sui praesentiam

ascendens in coelum, abstulit ab oculis eorum,
imo et proinde magis gavisi sunt, sicut Lucas manifestius
narrat: « Et factum est, inquiens, dum benediceret
illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum,
et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum
gaudio magno [(Luc. XXIV)] . » Unde ergo contristari
habebant, aut unde tristitia implevit cor vestrum?
Nimirum de morte ejus, de qua tandiu contristati
sunt, donec venit Maria Magdalene, resurrexisse
illum nuntians his, inquit Marcus, qui cum eo
fuerant lugentibus et flentibus [(Marc. XVI)] . Hoccine,
inquit, fuit ire ad Patrem, scilicet mori,
quoniam dixit: « Et nunc vado ad eum qui misit
me. » Plane hoc ad Patrem ire fuit, a quo et coronandus
erit gloria et honore propter eamdem passionem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.