PL 169, col. 31

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

mortis [(Hebr. II)] . Annon et hoc evangelista
dicit in initio ejusdem sermonis? « Sciens, inquit,
Jesus, quia venit ejus hora, ut transeat ex hoc
mundo ad Patrem [(Joan. XIII)] . » Itemque: « Sciens,
ait, quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a
Deo exivit, et ad Deum vadit [(ibid.)] . »
CAPUT XIX.
Item de eodem dicto, et quod Spiritus sanctus tunc
primum appellatus fuerit Paracletus, id est consolator,
eo quod sit ipse peccatorum remissio, quam
videlicet remissionem peccatorum non dabat prius,
nondum glorificato Jesu.
Igitur, ut aliquid dicamus dignum tanta gravitate
oris ipsius Domini, dicentis: « Sed ego veritatem
dico vobis: expedit vobis [(Joan. XVI)] , » simul et

illud perpendere operae pretium est, quia nusquam
ante illam sacratissimam Coenam, in qua sermonem
hunc habuit, Spiritum sanctum Paracletum nuncupavit.
Eruditae mentis est, persentire causam nominis
hujus, scilicet Paracleti, quod Latine dicitur consolator.
Quam videlicet causam sentiens, simul
etiam percipiet, quia multum pertinuit ad rem, ut
tali in tempore potissimum (quod ante non fecerat,
neque per semetipsum, neque per prophetas) Spiritum
sanctum Paracletum nuncuparet. Quale enim
tunc erat tempus, vel quid illo tempore agebatur?
Tempus erat passionis, tempus glorificationis; etenim
hora ejus instabat, ut per mortis passionem
transiret de hoc mundo ad Patrem, et idcirco tali
transitu mox transiturus erat, ut acciperemus peccatorum

remissionem. Neque enim aliter nobis peccata
remitterentur aut remittuntur, nisi per sanguinem

De thesauro nominis Domini, quem qui thesaurizant
sibi ipsis, juxta beatum Job, reges et consules sive
principes sunt.
Qui thesauros nominis tui fideliter thesaurizant
sibi, o Trinitas Deus, ipsi reges, ipsi consules sive
principes sunt; de quibus beatus Job, similis talium
divitum esse cupiens, loquitur: « Nunc enim dormiens
silerem et somno meo requiescerem cum regibus
et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines;
aut cum principibus, qui possident aurum et
replent domos suas argento [(Job III)] . » Quid ergo
tantillus, qui thesaurum hunc invenisse me arbitror,
absconditum in agro, sicut praescripsi in praecedenti

libro? Putasne sperare audeam, quod cum
possedero aurum hoc et domum meam replevero
hujuscemodi argento, dormiturus sim in silentio et
requieturus somno meo cum illis regibus et consulibus
terrae, qui semetipsos regere et aliis suo quisque
tempore noverunt consulere. « Cum illis principibus, »
id est sanctis doctoribus, qui ut aurum
hoc et argentum possiderent, aedificaverunt sibi solitudines

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.