PL 169, col. 831

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

archangeli, tubam Dei, tubam novissimam praeparaverit.
Sic legislator Moyses, cum de longinquo,
videlicet multo antiquior quam iste, beatitudinem
sanctorum prospiceret, partimque par aenigma praediceret,
repente exclamavit: « Beatus es tu, Israel,
quis similis tui, popule, qui salvaris? » [(Deut. XXXIII.)]
Tanta quippe tamque horrenda pravorum damnatio;
tanta tamque horrenda justorum glorificatio est, ut
merito spectator exclamet, et exclamando spiritus
significet quod loquendo explicare lingua non
potest; tunc maxime, quia tempus prope est, et
quando [quia] adsit, quando novissima tuba canat,
incertum est, praevideri non potest. Sane verba
prophetiae hujus, cum dicit, omnimodam prophetiam
hic intelligere vel exspectare debemus, id est,

trium temporum, praeteriti, praesentis et futuri. Sic
enim et ante nos dictum, et verum est, quia prophetiae
tempora tria sunt, scilicet praeteritum, praesens,
et futurum. Prophetia de futuro est: « Ecce
virgo concipiet, et pariet filium [(Isa. VII)] . » Prophetia
de praeterito est: « In principio creavit Deus
coelum et terram [(Gen. I)] . » De illo enim tempore
dixit homo, quando non erat homo. Prophetia de praesenti
est, quam apostolus Paulus, dicit: « Si autem
omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel
idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus,
occulta cordis ejus manifesta sunt, et ita cadens
in faciem adorabit Dominum pronuntians quod
vere in nobis sit Deus [(I Cor. XIV)] . » Cum ergo dicitur,
occulta cordis ejus manifesta fiunt; profecto

monstratur quia per hunc modum prophetiae spiritus
non praedicit quod futurum est, sed ostendit
quod est. Sed sciendum est quod in duobus temporibus
prophetia etymologiam perdit, quia, cum ideo
prophetia dicta sit, quod futura praedicat, quando de
praeterito vel praesenti loquitur, rationem sui nominis
amittit, quoniam non prophetatur quod futurum
est, sed vel ea memorat quae transacta sunt vel ea
quae sunt. Horum omnium temporum, sive de omnibus
his temporibus, scilicet de praeterito, de praesenti
et de futuro, haec prophetia contexitur, quia
videlicet qualis fuisset, qualis tunc esset, qualis
futurus esset Ecclesiae status, hac Apocalypsi revelavit
huic dilecto suo Jesus Christus, sicut ex ipsa

serie mirabili, eodem Jesu Christo dante, cognoscere
potest lector, sive auditor beatus. Promissae ergo
beatitudinus spe, ad legendam hanc prophetiam
duce Jesu Christo ingrediamur; et legentes pariter
audiamus, foris legendo litteram, intus audiendo
mysteria quae sapientibus et prudentibus abscondit,
Pater revelat parvulis, illam apponentibus aurem [(Matth. XI)] ,
quam haec ipsa prophetia saepius requirit,
cum dicit: « Qui habet aurem audiendi, audiat,
quid Spiritus dicat Ecclesiis [(Apoc. III)] . » Quae enim
hactenus dicta sunt, idcirco dicta sunt ut ejusmodi
aurem nos habere vel quaerere persuadeant,
scilicet attentam, docilem ac benevolam, quod doctorum
ingenia saecularium in exordiis suis competenter
facere non parva intentione laborant. Nam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.