PL 169, col. 832

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

dicendo: « Apocalypsis 352 Jesu Christi, quam
dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet
fieri cito, » attentionem audientis exigit, utpote
qui de rebus magnis et cito futuris sese locuturum
promittit. Docilem vero reddere intendit dicendo, et
significavit. Per hoc enim innuit, sub nominum sive
imaginum figuris coelestia debere mysteria requiri.
Benevolum esse cupit, cum dicit de sua persona,
« qui testimonium perhibuit Verbo Dei, et testimonium
Jesu Christi quaecunque vidit. » Multam
quippe ex nobis meretur benevolentiam persona talis,
« quae testimonium perhibuit Verbo Dei, et testimonium
Jesu Christi quaecunque vidit. » Multa res
ipsa, cujus fructus legentibus, audientibus atque
observantibus beatitudo est.
« Joannes septem Ecclesiis, quae sunt in Asia.
Gratia vobis et pax. » Hanc salutationem gratiae et
pacis, libenter omnes ubique gentium fideles, tanquam
vere ad nos missam de ore Joannis accipimus,
libere et veraciter profitentes quia de septem Ecclesiis
sumus, et in Asia sumus. Asia quippe elatio
interpretatur, et saeculum istud significat elatum,
seseque efferens, tanquam marinis fluctibus, sicut
in psalmo canitur: « Mirabiles elationes maris, mirabilis
in altis Dominus [(Psal. XCII)] . » Quod est
dicere: Mirabiles persecutiones saeculi, sed multo
magis mirabilis Dominus in eisdem persecutionibus
compescendis. In hujusmodi Asia septem Ecclesiae
sunt, id est una et unica Ecclesia catholica,
sancto septiformi spiritu ordinata et ornata. Quidquid

ergo gratiae et pacis « septem Ecclesiis quae
sunt in Asia, » hic praeoptatur, nobis omnibus gentibus
Christum colentibus jure vindicamus, etiam
si hic humilis spiritu apostolus et evangelista suam
orbi terrarum auctoritatem ingerere dissimulans,
eam tantummodo orbis particulam, id est, Minorem
Asiam nominet, in qua laboraverat. Istae sunt septem
mulieres quae in Asia, jam decalvato vertice
filiarum Sion, unum virum apprehendentes, dicunt:
« Panem nostrum comedemus, et vestimentis
nostris cooperiemur, tantummodo invocetur nomen
tuum super nos, aufer opprobrium nostrum [(Isa.
IV)] . » Ac si dicant adorantes eum universae familiae
gentium: « Ecce gens illa, quam, cum nullam haberet

terram, eduxisti de Aegypto [(Psal. LXXX)] , et destruens
gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuisti ei
terram eorum; ecce qualem retribuit tibi retributionem,
ejiciens te extra portam civitatis, et crucifigens.
Saltem nunc diverte ad nos. Non quaerimus, ut de nobis
regiones alienas pro mercede Evangelii tui, sicut illis
pro mercede acceptae legis, regiones septem gentium
dedisti, scilicet Chananaeorum, Amorrhaeorum, Gergezaeorum,
Jebusaeorum, Ethaeorum, Phaerezaeorum et
Evaeorum [(Josue XIII; Deut. VII)] . Sicut tunc propter
eam septem gentes illas destruxisti, ita nimirum
hactenus ejusdem quasi mulieris unius amore contentus,
nos septem mulieres, id est, universitatem
gentium contempsisti. Merito quondam in propheta
super illa fornicatrice conquerebaris, dicens: « Et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.