PL 169, col. 834

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

in nulla quippe Epistolarum suarum salutationem
hujusmodi omitit. Digna ergo dictio est, ut quasi
statera ponderetur, et pondus ejus quantum sit, et
si omnino definiri non potest, saltem utcunque
aestimetur. Quid rogo Apostoli, quorum hic unus
dilectus Jesu Christi est, per eumdem Jesum Christum,
nisi gratiam et pacem acceperunt? gratia
namque, et non ex operibus vocati sunt [(I Cor. XV)] ,
ut essent id quod sunt, scilicet apostoli, et ita tantum
gratia honorati fuerunt, quandiu ipse, qui
vocavit eos Dominus Jesus cum illis ambulavit. At
ubi moriens ille pro nobis aeterno patri Adae debitum
solvit [(Coloss. II)] , et veteris piaculi cautionem,
pio cruore detersit, die tertia resurgens, pacem
illis attulit stans in medio eorum, et dicens eis:

« Pax vobis [(Luc. XXVI)] . » Reconciliaverat enim eos
Deo, soluto pariete inimicitiarum per mortem crucis [(Ephes. II)] .
Quod ergo acceperant, id est, prius
vocationem gratiae, et deinde pacem reconciliationis
necessariae, utrumque nobis optare debebant et
offerre, non a semetipsis, sed ab illo a quo acceperant,
et ipsi scilicet « ab eo qui erat, et qui est, et
qui venturus est. » Hoc, inquam, illis instanter 353
commemorare debebant, ut scirent, se a Deo
vocatos esse per gratiam, pacemque servarent
et reconciliationem qua erant Deo reconciliati
per Christum. Hoc interim silentio non praeterire
libet, quod cum jam dictus Paulus apostolus
in omnibus Epistolis suis salutando Ecclesias

haec duo, scilicet gratiam et pacem conjungat, dicendo
« gratia vobis et pax, » in his duntaxat, quas
ad discipulum Timotheum scribit, misericordiam interponit:
« Timotheo inquiens, dilecto filio in fide,
gratia, misericordia et pax a Deo Patre nostro, et
Domino Jesu Christo [(I Tim. I)] . » Nam, quia in illo
episcopos omnes informabat, cujus officii summum
et necessarium decus est, misericordia, et ille, ut
fertur, zeli ferventioris erat, idcirco recte et opportune
viscera misericordiae illi habere praeoptabat,
et haec inter caetera dicens: « Seniorem ne increpaveris,
sed obsecra ut patrem [(I Tim. V)] . » Etenim
nos omnes memores esse debemus, quia gratia Dei
est, et non ex nobis, quidquid boni sumus aut
habemus, et hoc respectu compati his qui necdum

esse videntur quod sumus vel habere quod habemus [(I Cor. IV; II Cor. III)] ,
juxta mysticum sanctae
legis exemplum, quo ait Dominus: « Peregrino
non molestus eris. Scitis enim advenarum animas,
quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti [(Exod. XXIII)] . » Sed hoc, ut episcopi observent, qui constituti
sunt animarum praesides; multo maxime tam
illis quam subditis necessarium est. Quapropter
satis utiliter nobis actum est, ut is cui specialiter
dictura erat [qui specialiter dicturus erat] misericordia,
« pasce agnos meos, » in suo lapsu prius
disceret quantum deberet esse misericors. Sed jam
ad coeptam litterae semitam redeamus: « Ab eo, inquit,
qui erat, et qui est, et qui venturus est »
Nonnullis visum est dicta haec de persona Filii debere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.