PL 169, col. 835

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

intelligi, pro eo maxime quia dixit postremo,
« et qui venturus est. » Quoniam venturus est judicare
vivos et mortuos ipse Filius, et nullam hic
personae Patris mentionem fieri, sed tantummodo
Filii, et Spiritus sancti, bis Filii, scilicet et in eo
quod prius ait, « ab eo qui erat, et qui est, et qui
venturus est, » atque in eo quod posterius, « et Jesu
Christo qui est testis fidelis, » etc. Semel vero Spiritus
sancti, in eo quod ait, « et septem spiritibus
qui in conspectu throni ejus sunt. » Sed occurrit
jam dictus apostolus Paulus, toties dicens, et toties
distinguens, a Deo Patre nostro et Domino Jesu
Christo, « gratia vobis et pax. » Utique Pater
Christi Pater noster est, quemadmodum dicit:
« Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, isque

et erat, et est, et venturus est [(Joan. XX)] . » Hoc solum
quod postremo dicitur, et qui venturus est,
compellere videtur, ut haec de persona Filii dicta
intelligantur quia de hac persona angeli dixerunt:
« Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in
coelum [(Act. I)] . » At vero et Pater sine dubio venturus,
id est, seipsum fidelibus manifestaturus est,
qui nunc vident eum « per speculum in aenigmate,
tunc autem facie ad faciem [(I Cor. XIII)] . » Hoc tantum
differt, quia Filius in forma servi [(Philipp. II)]
sic veniet, ut tandem formam non tantum boni videant,
verum etiam mali, sicut infra scriptum est:
« Et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. »
Pater autem sic veniet, id est, apparebit, ut
gloriam Dei Patris et Filii et Spiritus sancti non

nisi videant boni. Quod si testimonio Scripturarum
indiget, ut recte illo modo venire venturus esse
credatur Pater, ecce in Daniele ita scriptum est:
« Et aspiciebam donec throni positi sunt; et Antiquus
dierum sedit [(Dan. VII)] . » Item: « Et ecce
cornu illud faciebat bellum adversum sanctos et
praevalebat eis, donec veniret Antiquus dierum, et
judicium dedit sanctis Excelsi; et tempus advenit,
et regnum obtinuerunt sancti [(ibid.)] . » Cui dubium
est in Antiquo dierum veniente, personam Patris
exprimi? Nam de Filii persona ibidem scriptum est:
« Aspiciebam ergo in visu noctis, et ecce Filius
hominis in nubibus coeli veniebat, et usque ad Antiquum
dierum pervenit [(ibid.)] . » Igitur eum, « qui

erat, et qui est, et qui venturus est, » Deum Patrem
intelligi nihil prohibet, imo et perpulchrum dignumque
ac venerabile est, ut dum sequitur, « et a septem
spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt, et a
Jesu Christo qui est testis fidelis, » totius Trinitatis
gloriosa confessio praedicari credatur. Erat, inquam,
Pater, id est, immutabilis in se manebat, antequam
haec mutabilia conderet. Et est quoque, id est, immutabilis
permanet, dum haec eadem regit currentia
mutabiliter. Venturus est nihilominus, id est,
immutabilis apparebit, cum praeterierit haec mutabilium
rerum corruptibilis species. Porro de bestia
maligna, quae proposito hujus adversari molitur,
longe inferius scriptum est: « Et bestia quam vidi
[vidisti] fuit, et non est. » Consolationem ergo recipiant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.