PL 169, col. 836

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

in gratia ista tam ipse Joannes exsilio relegatus,
quam et omnes qui pie volentes vivere in Christo,
persecutionem patiuntur [(II Tim. III)] , quia futurum
est ut de omni persecutione, sive persequente dicatur:
Fuit et non est. De isto autem, propter quem
patiuntur, semper dicatur: Qui erat, et qui est, et
nunquam esse desinet.
« Et a septem spiritibus, qui in conspectu throni
ejus sunt. » A septem spiritibus, id est, a septiformi
spiritu. Ita vero dicens, prioris scripturae vultum
respicit, ubi sic scriptum est: « Et requiescet
super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis, spiritus
scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris
Domini [(Isa. XI)] . » Et hic nimirum opportune ad

illius scripturae faciem respexit, praesertim quia is,
de quo propheta loquebatur, « flos qui ascendit de
radice Jesse [(ibid.)] » Agnus Dei, idemque Leo fortis,
eorumdem septem spirituum super se requiescentium,
fortitudinem simul et claritatem significabat.
Illi in septem suis cornibus, septemque oculis, et in
septem lampadibus ante thronum Dei ardentibus, et
in tot mysteriorum signis septemplicibus, septem
libri signati sigillis, septem angelorum tubis,
septemque phialis, et ante omnia in septem stellis,
septemque candelabris id est, septem Ecclesiis. Igitur
« a septem spiritibus, » id est, ab uno sancto
septiformi spiritu, subauditur, eadem gratia vobis et
pax. Hi videlicet septem spiritus, in conspectu
ejusdem throni Patris sunt, id est, in conspectu

sanctorum angelorum, qui adeo thronus Dei sunt,
et adeo in ipsis sedet Deus, ut quidam ex eis etiam
proprie throni vocentur. Hoc nimirum exinde habent,
quia spiritus isti in conspectu illorum sunt,
id est, quia spiritus istos conspiciunt. Nam, nisi isto
septiformi spiritu confirmati essent, nullatenus sedentis
pondus Dei ferre praevalerent. Ipse enim spiritus
amor est, quo solo idonea fit creatura rationalis,
ut in ea majestas Dei sedeat, quam ferre non
potest quisquis illam non amat. Nam e contrario de
illis quorum in conspectu sive diligenti memoria
non sunt spiritus isti, Psalmista dicit: « Sicut cera
fluit a facie ignis, sic peccatores pereant a facie
Dei » [(Psal. LXVII)] , ut videlicet intelligas nullum

posse subsistere a facie Dei nedum sedem esse Dei,
qui non habet hunc spiritum amoris. Ab isto ergo
spiritu septiformi; « gratia, inquit, et pax septem
Ecclesiis; » cujus videlicet gratiae et pacis hic
fructus est, ut et ipsi cum sanctis spiritibus angelicis,
thronus 354 Dei sint. « Et a Jesu Christo,
qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et
princeps regum terrae, » et a Jesu Christo, inquit,
subauditur, gratia et pax, « utpote per quem
facta est ipsa gratia, et qui est nostra pax [(Ephes.
II)] . » Nam gratia et pax per Jesum Christum facta
est, « et ipse est, inquit Apostolus, pax nostra, qui
fecit utraque unum [(Rom. VIII)] . » Haec namque
persona, in acquirenda nobis hac pace et gratia,
plus egit, et semetipsum impendit, nostram assumeado

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.