PL 169, col. 837

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

naturam, et obediendo, « usque ad mortem,
mortem autem crucis [(Philipp. II)] , » eamdemque
nostram in se resuscitando a mortuis, et consedere
faciendo ad dexteram Patris, ubi nunc est, auctoritatem
nobis firmam retinens hujus gratiae et pacis.
Recte vero hanc personam nunc novissimo, id
est, tertio loco posuit, quia et hic de ea plura dicturus
est, et in sequentibus ipsa in diversis figuris
conspicitur, ipsa plus et pene totum loquitur. Nam
et septem quidem spiritus, singuli per ordinem singulis
Ecclesiis loquuntur, sicut loco suo diligentius
considerabimus, diciturque per singulos sive de singulis,
« qui habet aurem audiat quid spiritus dicat
Ecclesiis; » sed hoc ipsum quod spiritus loquitur,
in hac persona loquitur, dicente hoc illi et illi Ecclesiae,

sive angelo Ecclesiae scribe. Ergo et pro re
[rebus] competentibus eadem persona laudibus exornatur
atque commendatur, ut in omnibus quae loquitur
in hac quoque scriptura, sicut et in caeteris,
fides illi sine dubitatione adhibeatur. « Qui est, inquit,
testis fidelis. » Et continuo adjunxit, « primogenitus
mortuorum. » Addit adhuc, « et princeps
regum terrae. » Et locupletius adhuc: « Qui dilexit
nos, inquit, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine
suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et
Patri suo. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum.
Amen. Ecce venit cum nubibus, et videbit eum
omnis oculus, et qui eum pupugerunt, et plangent
se super eum omnes tribus terrae, etiam amen. Ego

sum, α et ω principium et finis, et dicit Dominus
Deus, qui erat, et qui est, et qui venturus est omnipotens. »
Hoc modo et supra jam dictum est, ut fidem
catholicam Christi Jesu dilectus apostolus ore
gratioso confitetur, et ejusdem fidei gratiam simul
Ecclesiis imprecatur, et cum utrumque pulcherrime
faciat, miro modo unum, id est, solam gratiae et
pacis imprecationem facere videtur, singulae dictiones
summa cum dignitate procedunt, singulae paucis
in syllabis majestatem continent sensuum latissimorum.
« Qui est, inquit, testis fidelis. » Vere testis,
quod Graece dicitur μάρτυρ, quia et natus ob testificandam
veritatem, et mortuus est pro testimonio
veritatis, quemadmodum ipse Pilato dicit:
« Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum,

ut testimonium perhibeam veritati [(Joan.
XVIII)] . » Nam et Pater quidem testis, de quo ipse
Jesus Christus: « Et testimonium, inquit, perhibet
de me, qui misit me Pater [(Joan. VIII)] . » Et Spiritus
sanctus testis, de quo idem: « Cum, inquit, venerit
Paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum
veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium
perhibebit de me [(Joan. XIII)] . » Sed haec sola est
persona, quae pro testimonio veritatis mortem sustinuit,
unde et digne solus hic idem Filius dicitur testis.
Et multi quidem testes veritatis mortem perpessi
sunt, propter verbum testimonii sui, unde et
Graeco nomine μάρτυρες eos sancta Ecclesia nominare
consuevit. Sed non parva distantia est ob
quam et iste etiam cum additamento splendide dicitur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.