PL 169, col. 838

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

testis fidelis. Nam, quod testis iste testificatus
est, prius vidit et audivit quam in hunc mundum
veniret; prius, inquam, vidit et audivit, et post in
hoc natus est, et ad hoc « venit in mundum, ut
testimonium perhiberet veritati, » quemadmodum
et coram praeside jam dicto ipse dixit. Hinc et
Baptista Joannes: « Qui de coelo venit, super omnes
est, et quod vidit et audivit, hoc testatur [(Joan.
III)] . » Omnes alii de terra venerunt, et prius nati
sunt, quam aliquid scirent, et post acceperunt
aliunde, ab alio indice, quod testificando dicerent,
et hoc ipsum non perfecte, sed ex parte, uno ex
ipsis Paulo apostolo dicente: « Ex parte enim cognoscimus,
et ex parte prophetamus [(I Cor. XIII)] . »
Solus ergo testis ille fidelis, id est, talis qui antequam

huc veniret ad testificandum, rem viderit et
audierit, tam certus, ut non ex parte, sed totum
perfecte cognoverit et prophetaverit. Adde quod
mortuus pro eodem testimonio veritatis, mortem
ipsam vicit, et resurrexit a mortuis, quod ante eum
testes alii non fecerunt. Nam hoc est quod mox dicitur:
« Primogenitus mortuorum, » id est, primus
ex mortuis resurgentium. Resurrectio namque nobis
regeneratio erit, quia videlicet nunc nascendo generati
ad corruptionem, tunc resurgendo regenerabimur
ad incorruptionem. Unde Dominus, « in regeneratione,
inquit, cum sederit Filius hominis in
sede majestatis suae [(Matth. XIX)] . » In regeneratione,
inquit, pro eo ut diceret, in universali resurrectione.
In illa regeneratione mortuorum, testis

iste procul dubio primogenitus est, quia prior illis
omnibus resurrexit, videlicet non jam moriturus.
Nemo quippe ante illum ita resurrexit, ut ultra non
moreretur [(Rom. VI)] . Sed et testibus aliis, quorum
primus fuit Abel justus, hoc dedit, hoc effecit ut
resurgant et ultra non moriantur. Pulchra valde et
splendida dictio, ut pro primo resurgente diceretur
primogenitus mortuorum. Hoc nimirum splendore
delectati dicimus, quia in illa tali genitura, beatae
apostolorum animae, quasi matres exstiterunt,
quippe quae morienti Domino Jesu Christo, donec
resurgeret, materno affectu condoluerunt. Idcirco
namque tali ad eos vel pro illis similitudine usus
est: « Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit

hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam
non meminit pressurae propter gaudium, quia natus
est homo in mundum [(Joan. XVI)] . » Tandem iste,
sic ad immortalitatem atque incorruptionem regeneratus,
quid fecit? Ascendit in coelum, et sedet a
dextris Dei [(Act. II)] . Hunc Deus, ait Petrus, suscitavit,
ac principem et salvatorem exaltavit [(I Petr. V)] .
Addit itaque: « Et princeps regum terrae. » Quorum
vel qualium regum terrae? Nunquid illorum vel talium,
quales astiterunt adversus Dominum et adversus
Christum ejus? Non utique talium hic est princeps,
imo judex. Tales enim se dicunt reges terrae
esse et non sunt, sed sunt servi terrae, cum sint
servi peccati, subditi cupiditatibus terrae. Illorum
est princeps iste, qui et si non vulgo dicantur reges,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.