PL 169, col. 839

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

sunt tamen reges terrae, quia terremtatem suam
norunt regere, liberi a peccato, servi autem justitiae [(Rom. VI)] .
Ergo nonnisi regum iste princeps est.
Omnes enim, qui ejus esse volunt, oportet tales
esse. O vere pulchrum et gloriosum principis hujus
principatum, qui omnes subditos sibi reges sive regnum,
et regale facit sacerdotium. Nam hoc est
quod postmodum dicitur: « Et fecit nos regnum et
sacerdotes. » Multum iste principatus a tyrannide
differt saeculi hujus. « Reges, inquit, gentium dominantur
eorum, et qui protestatem habent super
eos, benefici vocantur [(Luc. XXII)] . » Haec
et caetera ministris suis dicens iste princeps regum,
etiam lavit pedes eorum [(Joan. XIII)] .
Hoc jam facto quasi servili, confirmans quod

dicebat: « Ego autem in medio vestrum sum 355
sicut qui ministrat [(Luc. XXII)] . » Nam quo ulterius
administrandum regibus gentium sese deponeret
sedulus minister? Sic tamen ministrans adhuc
erit Dominus et magister. Magisterio namque illi indigebant.
At vero illic, quo post resurrectionem
suam ascendit, sicut ipse servitio, sic illi non indigebant
magisterio. Ergo multo magis illic non erit
ipse rex militantium, aut Dominus servientium, sed,
sicut scriptum est: « Rex regum et Dominus dominantium. »
Sequitur: « Qui dilexit nos, et lavit nos
a peccatis nostris in sanguine suo. » Quod maximum
erat in opere, testis fidelis paululum distulerat, ita
dicendo, « qui est testis fidelis, » statimque subjungendo,

primogenitus mortuorum; » quia nimirum
anticipando resurrectionis gloriam transilierat salutiferum
passionis ejus sacramentum; sed nunc pulchrius
atque splendidius, sermone gratifico repetit
dicendo, « qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris
in sanguine suo. » Commoremur aliquantisper
in isto gratiarum actionis favo dulcissimo, sugamusque
eloquium dulce faucibus nostris, super mel et
favum ori nostro [(Psal. XVIII)] . « Qui dilexit nos,
inquit, utique ante tempora saecularia, et iste Filius
in Patre, et Pater in isto Filio dilexit nos. Hinc etenim
ad Ephesios Paulus apostolus ait: « Sicut elegit
nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus
sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate;
qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum, per

Jesum Christum in ipsum, secundum propositum
voluntatis suae, in laudem gratiae suae, in qua gratificavit
nos in dilecto Filio suo [(Ephes. I)] . » Hujus
dilectionis actum Ecclesia suspirans, prima voce in
Cantica canticorum dicit: « Osculetur me osculo
oris sui [(Cant. I)] . » Factum est quod optavit. Venit
diligens atque dilectus, et totus desiderabilis, atque
omnibus omnium gratiarum delibutus unguentis, in
secreto virginalis uteri cubiculo, diu desideratum
osculum dilectae porrexit, quippe ubi natura Dei naturae
hominis verus Deus verae carni et verae rationali
animae sese conjunxit. Inde « tanquam sponsus
suo procedens de thalamo [(Psal. XVIII)] , » totum diligentissimus
ad conscribendam in testamento sponsae
suae, et universo generi ejus dotem coelestem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.