PL 169, col. 850

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

hoc ad te? Tu tantum crucis patibulum subeundo,
mea vestigia te sequi debere memento. Pro hoc, ut
jam dictum est, exsortem illum putaret aliquis sanctorum
martyrum tribulatione. At ille calicem Domini
bibit, calicem tribulationis, juxta veritatem
ejusdem Domini dicentis duobus filiis Zebedaei, quorum
hic unus fuit: « Potestis bibere calicem quem
ego bibiturus sum? Quibus respondentibus, Possumus,
Calicem, inquit, meum bibetis [(Matth. XX)] . »
etc. Ubinam bibit iste illum calicem Domini? Nimirum
illic, ubi juxta propheticum dictum Simeonis
justi, beatae genitricis ejus animam gladius pertransivit [(Luc II)] .
Nam cum omnes discipuli, relicto eo,
fugissent, iste dilectus discipulus, cum Maria matre
ejus, juxta crucem stetit, et clavos manuum ac pedum

ejus, lanceam quoque perforantem latus ejus
ipse inspexit [(Joan. XIX)] . Illic enim gladius idem,
qui Mariae matris animam pertransivit, nunquid dilecti
ac diligentis discipuli animam non tetigit? Tetigit
plane, et illic calicem Domini bibens, sicut Mariae,
sic et omnium martyrum Christi particeps factus
est in tribulatione. Particeps autem quicunque
est in tribulatione, ipse quoque in regno particeps
jure est: Illud quod sequitur, et hoc apud coelestem
regem jus legale est, ait enim: « Vos estis qui permansistis
mecum in tentationibus meis, et ego dispono
vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum,
ut edatis et bibatis super mensam meam in
regno meo [(Luc. XXII)] . » Quod si omnibus communiter

dixit, quamvis tunc in illo articulo fugituri essent,
et Petrus quoque negaturus esset, quanto magis
huic dictum convenit, qui et tunc juxta crucem
stetit, et deinceps semper praesto fuit. Cum autem
dixisset in tribulatione et regno, addidit et patientia
Jesu. Nam et postquam particeps fuit in illa tribulatione
morientis, et regno resurgentis, Jesu patientiam
habuit, imitando passum opprobria, irrisiones, colaphos,
et verbera; uti verbi gratia, quando et ipse
cum aliis flagellatus est, sicut in Actis apostolorum
legitur, et a Domitiano in ferventis olei dolium missus,
ad ultimum, ab hominibus separatus est [(Act. V)] .
In eo quoque particeps sanctorum fuit in patientia
Jesu, quia sicut Christus Jesus patienter sustinuit,
et orabat, dicens: « Pater ignosce illis [(Luc. XXIII)] ; »

ita et iste diligebat illos, qui ei mala inserebant, et
pro eis orabat. Ego ille talis fui in insula, inquit, propter
verbum Dei, et testimonium Jesu Christi. Historia
nota est, scilicet, hunc beatum Joannem in
Pathmos insula relegatum, propter verbum Dei, cui
testimonium perhibebat, vel quod praedicabat ante
omnia saecula de corde patris natum, et propter testimonium
Jesu Christi, quo testificabatur eum esse
verbum incarnatum. Interpretatur autem Pathmos fretum,
fervet enim illic mare amplius, eo quod sit
angustum. Illic exsulanti, cui negabatur terra, coelum
apertum est. Exemplum ergo est omnibus sanctis,
quod quanto magis in freto praesentis saeculi affliguntur,
tanto amplius illis secreta coelestia manifestantur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.