PL 169, col. 851

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Designata jam persona sua, loco quoque exsilii
simul et causa, tempus quoque curavit indicare;
fui, inquiens, in spiritu Dominica die. Solet enim
qualitas rerum ostendi, pro qualitate temporum.
Hinc est quod Abraham in fervore fidei suae, angelos
meridie vidit. Et Lot in perditione Sodomorum vesperi [(Gen. XVIII, XIX)] ;
Adam post meridiem [(Gen.
III)] ; Salomon quoque sapientiam non servaturus, in
nocte percepit [(II Reg. III)] . Ita ergo in hoc loco per
diem Dominicam aperte fides intelligitur, quae tam
manifesta erat in toto mundo, quando ista videbat.
Quomodo autem, vel quo in spiritu arbitramur eum
fuisse? Si enim in suo tantum fuit spiritu, indignitas
visionis consequitur, multumque videnti derogatur;
ut neque ipse propheta, neque verba ejus

prophetia, neque visiones ejus revelationes recte dicantur;
quippe quas non intelligebat, si eas tantum
in suo spiritu videbat. Exempli gratia, Pharao qui
videns septem spicas et septem boves, non utique
corpore, sed spiritu, dormiebat enim clausis corporis
luminibus quia videns inquam, non intelligebat,
propheta non erat [(Gen. XLI)] . Joseph autem quia non
in suo, 360 sed in Dei spiritu vidit, id est intellexit
propheta fuit, Pharaonis namque tantum spiritus
informatus est, ut videret: Joseph autem mens, Dei
spiritu illuminata est, ut intelligeret. Hos visionum
modos Apostolus breviter distinguit, cum praemisso:
« Si orem lingua, et spiritus meus non orat, mens
mea sine fructu est, » continuo subjunxit: « Quid
ergo? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu,

psallam et mente [(II Cor XIV)] . » Quod ait ille de
oratione, sive psallendo, hoc idem de visione sentiendum
est. Conspectis quippe per visum imaginibus
non, nisi intellectus accesserit, qui mentis est
proprius, revelatio fit, vel agnitio, vel prophetia, vel
doctrina. Sed nunquid apud hunc Joannem in visione
talis erat caecitas, ut signa quidem rerum formarentur
in spiritu, et in mente ejus earumdem rerum non
refulgeret intellectus? Absit hoc ab illo « discipulo
quem diligebat Jesus; » Alioqui, quomodo hic liber
Apocalypsis, id est revelatio diceretur? Unde prophetia
vocari mereretur, ipso dicente: « Beatus qui
legit, et audit verba prophetiae, libri hujus? Igitur
cum dicit, « fui in spiritu sancto » subintelligamus
Spiritu, quemadmodum et illic: « Ductus est Jesus

in desertum a spiritu [(Matth. XIV)] ; » sanctum utique
Spiritum recte subintelligimus. Nec dubitamus dicere
id quod ait, « fui in spiritu, » idem esse ac si dixisset,
fui usque ad tertium coelum raptus. Non enim,
quia solus apostolus Paulus hoc de semetipso scripsit,
idcirco putandum est, quod nullus sanctorum
praeter eum illuc raptus fuerit. Quemadmodum et
illud quod alibi dicit: « Evangelium quod evangelizatum
est a me, non est secundum hominem, neque
enim ego ab homine accepi illud aut didici, sed per
revelationem Jesu Christi [(Galat. I)] , » non ita sentiendum
est quod praeter eum nullus sanctorum per revelationem
Dei veritatem Christi didicerit, vel
quod omnes praeter cum ab homine acceperint. Nullatenus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.