PL 169, col. 852
Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
existimandum est quod haec vel illa dicendo
huic beato Joanni, vel caeteris sese praeferat apostolis,
imo et prophetis; qui utique omnes, non ab homine
vel per hominem, sed per revelationem Dei,
sive Jesu Christi didicerunt quod erat omnibus illis
rapi usque ad tertium coelum, id est, coelestia per
intellectualem videre oculum. Tres namque coeli,
tres modi visionum sunt. Est enim visio corporalis,
qua corpora sive corporalia, cum vi mentis luminibus
corporis conspicimus. Est spiritualis visio, qua
imagines aliquas dormiendo, aut etiam cogitando
videmus quidem, sed nondum intelligimus, quomodo
vidit Pharao septem spicas, septemque boves, ut
supra jam diximus [(Gen. XLI)] . Est et intellectualis,
qua mens a Spiritu sancto illuminatur, ut intelligat,
quomodo intellexit Joseph, quid per easdem imagines
significaretur. An non et ista quae hoc libro continentur,
verba sunt ejusmodi, verba arcana, quae
non liceat homini loqui, id est, humano sensui committi? [(II Cor. XII.)]
Si enim homo ista loquatur, id
est, si humano velit quisquam exponere vel suscipere
sensu, perniciosa inde haeresis generatur, ut fecit
quidam Nepos nomine, in partibus Aegypti episcopus,
qui ex hac revelatione sumptis testimoniis Judaico
intellectu, conabatur asserere repromissiones Dei
corporaliter exhibendas, et mille annis in deliciis
corporalibus, sanctos cum Christo regnaturos esse
in hac terra. Vide Hist. eccl. lib. VII, cap. 21).
Sed dicet aliquis: Si omnium apostolorum ista
erat gratia, quod per revelationem didicerunt coelestia
sacramenta Christi, quippe qui fuerunt homines
idiotae et sine litteris [(I Cor. XII)] , quid opus erat ut
tam vehementer Apostolus de semetipso assereret,
quod usque ad tertium coelum raptus fuisset, quod
non ab homine, sed per revelationem Jesu Christi
didicisset? Ad haec, inquam. Nimirum opus erat pro
eo quod periclitabatur apud Corinthios et apud Galatas,
fides evangelica, quasi pro Pauli apostoli persona,
pseudo apostolis praedicantibus, ut in circumcisionem
ritumque Judaicum fideles inducerentur [(Galat. III)] ,
et pro hoc Paulo apostolo derogantibus
quasi in tanto negotio non esset audiendus, quippe
qui nesciret veritatem Evangelii, quique non esset
de magnis apostolis. Idcirco talia quae praedicta sunt,
de semetipso asseruit, caeteris se non praeferens sed
coaequans apostolis, videlicet ut permaneret veritas
Evangelii. Sed jam revelationis ejusdem semitas ingrediamur.
Ait: « Et audivi post me vocem magnam
tanquam tubae dicentis: Quod vides scribe. » Quid
erat post Joannem, cum esset in spiritu? Nimirum
totus mundus, quidquid corporeis oculis cernitur imo
et totus praesentis Ecclesiae status. Retro haec erant,
quia videlicet ipse in anteriora extendebatur, cum ad
illa videnda sursum raperetur: futurum autem erat
quod nunc dicimus. Dum ipse post occisionem Domitiani,
permittente pio principe Nerva, rediret
Ephesum, compulsus est ab omnibus pene tunc Asiae
episcopis et multarum Ecclesiarum legationibus, de
coaeterna patri divinitate Christi altius facere sermonem,